# Ars magna 55-2

Girolamo Cardano, Ars magna, QUAESTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/55-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/55-2

QUAESTIO Fac ex 8 duas partes, ita quòd septuplum maioris, sit proportionale, inter cubum maioris & quadratum minoris, sit A maior, & C cubus A, & B minor, & D quadratum B, & E productum ex 7 in A, quia igitur ex A in quadratum A, fit C, & in A 7 7, fit E, erit quadrati A ad 7, ut C ad E, quare ut E ad D, proportio autem quadrati A, ad quadratum B, compo nitur ex proportione quadrati A ad 7, & 7 ad quadratum B, quare ex proportione E ad D, & 7 ad quadratum B, sed D est quadratum B, igitur proportio quadrati A ad quadratum B, componitur exproportio ne septupli A, & est E ad D, & 7 ad ipsum D. proportio igitur quadrati A ad D, componitur ex proportione E ad D, & 7 ad D, igitur ex regula sex quantitatum, seu ex proportionum compositione, ex 7. in E, fit quadratum A in D, sed E est septuplum A, igitur ex 40 in A, fit quadratum A in D, igitur ex A in D, seu in quadratum B, fit 49, quare ex capitulo cubi & numeri aequalium quadratis, B est ra 714 p. 1/2, & A 7 1/2 m: QUAESTIO VI. Fac ex & duas partes, quarum productum totius in minorem, sit proportionale inter producta maioris in totum, & maioris in minorem, quia igitur minor ducitur in maiorem, & totum erit illorum productorum proportio, ut totius ad maiorem, item quia totum ducitur in maiorem & minorem, erit productorum, ut maioris ad minorem, sed producta sunt proportionalia, igitur ex 117 5° elementorum, totius ad maiorem par tem, ut maioris ad minorem, igitur & diuisum erit secundum proportionem habentem medium & duo extrema, quare partes sunt manife VAESTIO VII. Fac de & duas partes, ita quod productum maioris in minorem, sit proportionale inter quadratum minoris & decuplum eiusdem mi noris, dices igitur, quia minor est illa, quae multiplicatur in se, in maio rem, & in 10, quod maior est proportionalis inter minorem & 10, igi tur quadratum maioris, aequatur decuplo minoris, & res nota est, nam maior erit I 105 m: 5, & minor 13m: 12 105.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
