# Ars magna 56

Girolamo Cardano, Ars magna, QUAESTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/56

QUAESTIO Fac ex 8 duas partes, quarum septuplum maioris, proportionale sit inter cubum minoris, & productum maioris in minorem. Sit A minor, eius cubus CB autem maior, & productum B in A sit E, & septuplum B sit D, quia igitur ex B in A, fit E, & ex B in 7 fit D, erit A ad 7, ut E ad D, quare A ad 7, ut D ad C, igi tur ex A in C, fit septuplum D, sed D est septuplum B, igitur 49B, aequalia sunt quadrato quadrati A, igi tur B est aequale quo quod quadrati A, quia igitur A cum B est 8, & B est & quod quadrati A, igitur A cum qui quod quadrati sui, aequatur 8, quare res & 4 1/2 quod quadrati aequatur 8, igitur quod quadratum p. 49 rebus, aequatur 392, & quamuis huius non fit capitulum generale, pulchrum tamen fuerit hucusque perduxisse quam aestionem. Deprehenditur & quandoque impossibilitas eodem modo propositarum quaestionum, ut facile est uidere. De regula aequalis positionis. Cap. XXXII. Aec regula, est utilior positione simplici, in omnibus quae stionibus, ubi partes aequaliter multiplicantur, secus ubi inaequaliter, nam in his simplex facilior est, ut si dicam, diuide & in duas partes, quarum una ducta in quadratum al terius, uel in cubum, fiat 20, per simplicem positionem peruenies ad 8 quadratam: i cubo, aequalia 20, uel ad 8 cub. m: 1 quod quadrato, aequalia 20 in secunda quaestione, sed ponendo 4 p: 1 positione, & Am: 1 positione, peruenies ad 16 pos: p. 44, aequales I cubo p: 4 quadratis, & in secunda quaestione, ad 128 positiones p. 236, ęqualia 1 quad quadra to p: 8 cubis, manifestum est igitur, quàm hęc sint prioribus difficilio res. In positione etiam simplici, inuenimus prima operatione, rei aestimationem in aequali differentiam, quae addita dimidio diuidendi, & detracta, ostendit numeros quaesitos, qui uere sunt aestimatio rei, quanquam posuerimus rem esse differentiam, uoco autem positionem simplicem, cum dico, diuide 10 in duas partes, producentes 20, tunc ponimus partem unam rem, aliam rom: re, sed ęqualem, cum pono par tem unam 5 p: re, & aliam, 5 m: re, ideo cum simplex iam per se nota sit, de aequali per quaestiones & exempla dicendum erit, cum certe frequentissimus sit eius usus ac utiles.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
