# Ars magna 65-2

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/65-2

REGVLA II. aureos & peculij. Secundum genus positionis falsae, est per radicem m: Et dabo exemplum, si quis dicat, diuide 10 in duas partes, ex quarum unius in reliquam ductu, producatur 30, aut 40, manifestum est, quòd casus seu quaestio est impossibilis, sic tamen operabimur, diuidemus 10 per aequalia, & fiet eius medietas 5, duc in se fit 25, auferes ex 25, ipsum producendum, utpote 40, ut docui te, in capitulo operationum, in sexto libro, fiet residuum m: 15, cuius re addita & detracta à 5, ostendit partes, quae inuicem ductae producunt 40, erunt igitur hae, 5 p: rem: DEMONSTRATIO Vt igitur regulae uerus pateat intellectus, sit AB linea, quę dicatur 2 10, diuidenda in duas partes, quarum rectangulum debeat esse 40, est autem 40 quandruplum ad 10, quare nos uolumus quadruplum totius AB, igitur fiat AD, quadratum AC, dimidij AB, & ex AD auferatur quadruplum AB, absque numero, re igitur re sidui, si aliquid maneret, addita & detracta ex AC, ostenderet partes, at quia tale residu um est minus, ideo imaginaberis rem: 15, id est differentiae AD, & quadrupli AB, quàm adde & minue ex AC, & habebis quaesitum, scilim: rem: 15, duc 5 p: ram: 15 in 5m: rem: 15, dimissis incruciationibus, fit 25 mim: 15, quod est p: 15, igitur hoc productum est 40, natu ra tamen AD, non est eadem cum natura 40, nec AB, quia superficies est remota à natura numeri, & lineae, proximius tamen huic quantitati, quę uere est sophistica, 5 mirem.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
