Latin
Cap. XXXVIII
Girolamo Cardano, Ars magna 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXVIII. plicando. REGVLA Tsi hoc &generale sit, &abunde in libro quarto &quinto demonstratum, nihilominus denuo ad facilitatem &uti litatem repetendum erit, fit autem hoc duobus modis, totidemque regulis indigemus, quarum prima particularis est, &inuenta causa capitulorum illorum, quae postmodum Geometrica ratione, in quatuor denominationibus superius à nobis sunt demonstrata, nunc inuentis illis, eius utilitas magna ex parte extincta est, docebimus tamen eam ob artis locupletationem, &ingenij eius admirationem, cum etiam ad alia utilis sit, ad quae transferri commode potest, quanquam nullo usui generali possit conuenire. Igitur eius regula hęc est, Vel uis numeros differentes, quorum quadratum unius, cum cubo alterius faciant iuncti, numerum, tunc diuides differentiam illam in duas partes, quarum triplum quadrati unius, sit aequale duplo alterius, per positionem, inde inuentis partibus, pones rem, p: parte, cuius sumitur triplum quadrati, pro parte cubanda, &partem quadrandam, rem m: parte, cuius sumitur duplum, inde peracta operatione, peruenies ad cubum, ac quadrata aequalia numero, excidentibus rebus. QUAESTIO I. Exemplum. Inuenias duos numeros, quorum differentia sit 8, &cubus unius, cum alterius quadrato iunctus, faciat 100, fac pus per positionem duas partes, quarum triplum quam drati unius, sit ęquale duplo alterius, quas inuenies esse, 2 &6, nam triplum 4, quadrati 2, est 12, quod est du plum 6 residui, igitur pones partem cubandam positionem p: 2, &quadran dam positionem m: 6, iunge cubum i positionis, p. 2, cum quandrato 1 posi tionis m. 6, habes 1 cub. p. 7 quadratis p. 44, aequalia 100, igitur 1 cub. p. 7 quadratis, aequantur 56, &rei aestimatio, erit pos. p. 2 pos. m. 6 bica 15 gum: 12 7216 mi 2 1/2, &quia par cub. p. 12 pos. p. 6 quamd. p. 8 tes fuerunt, res p. 2, &res m. 6, ideo huic m: 12 pos. p. 1. quand. p. 36 adde 2, &minue 6, habebis partes, ut ui cub. p. 7 quad. p. 44 des à latere. Est autem manifestum, quod aequalis 100 una illarum est me purum, &si uoluisses ut essent ambę p: oportuisset ponere, quòd cubus &quadratum talium numerorum aequarentur numero maiori, ut puta 1000, loco 100. Et eodem modo facies, si uolueris, quod numerorum differentium in aliquo numero, cubus &quadratum differant in assignato numero, eadem regula inuenies partes differentiae, quibus inuentis, pones econtra, scilicet positionem m: numero, cuius sumitur triplum quandrati, &positionem p: numero, cuius sumitur duplum, inde sequeris operationem, ut in exemplo.