# Ars magna 77

Girolamo Cardano, Ars magna, QUAESTIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/77

numeri quad. 240, quare per 17 capitu lum huius, habebimus 1 2 cub. p. 64 quad. p. 480 pos. quand. cubum aequalem 101 1/2 rerum p. 420 1/2, inde habita huius ęstimatione per suum capitulum, mi nue 10 1/2, tertiam partem numeri quadratorum, ut in eo 179 capitulo habes, & consurgit rei fictae aestimatio, habebis igitur 1 quadratum p: 16p: dicta aestimatione, ex una parte, aequalia rebus quae sunt re dupli aestimationis inuentae p: ra aggregati ex quadrato dictae aestimationis, & eadem ęstimatione ducta per 32, & 240 numero addito, hoc autem ut liquet, est minus priore numero, quia si loco 240 adderentur 256, essent aequales, igitur 1 quadratum p: aestimatione inuenta p: 16m: R V: illa trium quantitatum, id est quadrati aestimationis cum eadem ducta per 32, & cum 240 tanquam uno numero, aequantur rebus quae sunt secundum radicem dupli aestimationis inuentae, quod est propositum.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
