# Ars magna 80.5-6

Girolamo Cardano, Ars magna, 80.5 to 80.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/80.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/80.5

& conflatum uel residuum, est aestimatio prima. Exemplum, Cubus & 80, aequantur 9 quadratis, dupla cubum 3, qui est rpquaod. fit 54, differentia cuius ab 80 est 26, igitur cubus p. 26, aequabitur 27 rebus, est autem 27 tertia pars quadrati 9, igitur aestimatio secunda est I, quae addita ad 3 Tpquad: constituit 4, aestimationem pri mam, quia numerus qui est 80, est maior duplo cubi rpquand. quod est 54. Aliud exemplum, Cubus p: 5, aequatur 6 quadratis, duc 6 in se fit 36, huius tertia pars est 12, numerus rerum, inde detrahe 5, numerum aequationis, ex 16 duplo cubi 2 Tpquand. & relinquitur 11, igitur 1 cub. p: 11, aequatur 12 rebus, aestimatio autem est I, detrahe igitur 1 ex 2 rpquod. quia numerus est minor duplo cubi rpquaod. relinquitur aestima tio cubi p: 5 aequalis 6 quad. DEMONSTRATIO. Demonstratio autem huius est, ponatur AB numerus quadratorum 9, AC aestimatio rei, cuius cubus p: 80 aequatur AB ductae in AF quadratum AC, & sit AD tertia pars AB, & similiter DE & EB & AG superficies aequidistantium laterum, & tertia pars quadrati AB ex prima 6, quia igitur ex BA in AC, fit cubus AF p: 80, erit quod ex BC in AF 8O, quod igi tur ex BD in AF, 80 p: eo quod ex CD in AF, detracto igitur quod ex BD in AH, & est duplum cubi AD, fiet quod ex BD in gnomonem, 26p: eo quod ex CD in AF, at quod ex BD in gnomonem, aequale est quadruplo CD in quadratum AH, & duplo AD in quadratum HF, eo quod lineae BE, ED, DA, DH, & reliquae suplementorum sunt aequales inuicem, quadruplum igitur CD in quadratum AH cum duplo AD in quadratum HF, aequatur 26 p: eo quod ex CD in FA, at ex CD in FA, fit cubus CD, & duplum AD in quadratum FH, & CD in quadratum AH semel, igitur ablato eo quod ex CD in quadratum AH semel, & ex AD in quadratum HF bis, utrinque, erit triplum CD in AH, aequale cubo CD p: 26, at quod ex CD in AH ter, ęquale est ei, quod ex CD in AG semel, cum DH sit tertia pars DG, igitur quod ex CD in AG tertiam partem quadrati AB, aequale est cubo ipsius CD p. 26.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
