Latin
80.7 to 80.8
Girolamo Cardano, Ars magna 80.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum quaestionis solutio ad multitudinem denominationum per 4 uenerit, solutio plerunque sperari potest, nam ex mala tractatione saepius hoc euenit, unde ad pauciores ¬as denominationes deducta soluitur, &generaliter. At cum ad capitulum paucarum sed inaequalium denominationum peruenerit, quaestionis solutio, nunquam generaliter ad cognitionem perueniet, cum semper in id incidat capitulum, quod uniuersalem aestimationis inueniendae regulam non habet, uelut si ad capitulum RP, quadratorum, rerum ac numeri deuenerit. Cum uero hoc in omnibus, tum maxime in Geometricis quaestio nibus, quae graues sunt, plurimum conferre solet, ut praeuias alias, ac minus difficiles quaestiones soluas, huius libri auxilio, demum in regu las de modo solutiones has contrahes, inde illarum auxilio pedetentim procedens per positionis praecepta ®ulas, ad aliquod tandem horum capitulorum notorum peruenies, ex quo dilucida solutio apparebit. Praeter has autem aestimationes, aliae quaedam emergunt, quarum numerus est infinitus, nec ullius earum generalis est usus, uerum quae maxime sunt frequentes, tribus modis fiunt.