# Ars magna v-2

Girolamo Cardano, Ars magna, ARS MAGNA. C. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/v-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/v-2

um sumpsit. Etenim huius rei locuples testis Leonar tus Pisauriensis est. Reliquit autem capitula quatuor, cum suis demonstrationibus, quas nos locis suis asscribemus. Post multa uero temporum interualla, tria capitula deriuatiua addita illis sunt, incerto authore, quae tamen cum principalibus, à Luca Pacciolo posita sunt. Demum etiam ex primis, alia tria deriuatiua, à quodam ignoto uiro inuenta legi, haec tamen minimè in lucem prodierant, cum essent alijs longe utiliora, nam cubi & numeri & cubi quadrati aestimationem docebant. Verum temporibus nostris, Scipio Ferreus Bononiensis, capitulum cubi & rerum numero aequalium inuenit, rem sanè pulchram & admirabilem, cum omnem humanam subtilitatem, omnis ingenij mortalis claritatem ars hęc superet, donum profectò celeste, experimentum autem uirtutis animorum, atque adeò illustre, ut qui haec attigerit, nihil non intelligere posse se credat. Huius emulatione Nicolaus Tartalea Brixellensis, amicus noster, cum in certamen cum illius discipulo Antonio Maria Florido uenisset, capitulum idem, ne uinceretur, inuenit, qui mihi ipsum multis precibus exoratus tradidit. Deceptus enim ego uerbis Lucae Paccioli, qui ultra sua capitula, generale ullum aliud esse posse negat. quanquam tot iam antea rebus à me inuentis, sub manibus esset, desperabam tamen inuenire, quod quaerere non audebam Inde autem, illo habito, demonstrationem uenatus, intellexi complura alia posse haberi. Ac eo studio, auctaque iam confidentia, per me partim, ac etiam aliqua per Ludouicum Ferrarium, olim alumnum nostrum, inueni. Porrò quae ab his inuenta sunt, illorum nominibus decorabuntur, caetera, quae nomine carent, nostra sunt. At etiam demonstrationes, praeter tres Mahometis, & duas Lodouici, omnes nostrae sunt, Singulaeque capitibus suis praeponentur, inde regula addita, subijcietur experimentum. Et quanquam longus sermo de his haberi posset, ac innumera capitulorum series subiungi, finem tamen exquisitae con siderationi in cubo faciemus, caetera, etiam si generaliter, quam si tamen per transennam tractantes. nanque cum positio lineam, quandratum superficien cubus corpus solidum referat, nae utique stultum fuerit, nos ultra progredi, quo naturae non licet. Itaque satis perfecte docuisse uidebitur, qui omnia, quae usque ad cubum sunt, tradiderit, reliquam quae adijcimus, quasi coacti aut incitati, non ultra tradimus.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
