# Ars magna vii.1-4

Girolamo Cardano, Ars magna, vii.1 to vii.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/vii.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/vii.1

Eadem igitur ratio in caete ris paribus omnibus denominationibus inter se, cum numero iunguntur, at hoc per depressionem quomodo fiat, in 4° libro plene docuimus. At imparium denominationum, una tantum aequatio uera est, nulla ficta, cum solae numero comparantur, uelut duae res aequantur 16, aestimatio rei est 8, duo cubi aequantur 16, aestimatio rei est 2, semper autem numerus cui comparantur denominationes, in hoc capitulo uerus, non fictus supponitur, quid enim tam stultum, quàm fundamentum ipsum infirmare, quanquam tamen ratio opposita, in oppositis esset persequenda, eadem igitur est ratio, ubi plures denominationes numero comparantur, etiamsi mille forent, una erit aestimatio rei uera, & nulla ficta, uelut I cubus p. 6 positionibus, aequatur 20, rei aestimatio nulla est praeter 2, neque uera neque ficta. Cùm uero duae denominationes cum numero comparantur, aut ambae impares, & comparatio fiet ad extremam, uel ad mediam, nam de ea quae fit ad numerum, iam in praecedenti regula dictum est, uel altera impar, altera par, nam de utraque pari, in tertia regula generaliter diximus. Si igitur extrema denominatio, cubus scilicet, cum numero mediae, id est positionibus comparetur, uide an ex duabus tertijs numeri Rerum in radicem tertiae partis eiusdem numeri fiat ducendo, numerus propositus aut maior, aut minor, si igitur fiat numerus propositus praecise, aestimatio rei est duplex, & una uera, scilicet re ip sa, quae ducta est. Exemplum, cubus p. 16, aequatur 12 positionibus, ducto igitur 8, qui est quam de 12, numero rerum, in 2 radicem 4, qui est numeri rerum, fit 16, numerus aequationis propositus, aestimatio igitur est 2, radix 4, & alia est ęstimatio ficta, & est correspondens uerę, cubi aequalis eisdem rebus, & eidem numero, ut in exemplo, si cubus aequatur 12 rebus, p: 16 numero, uera aestimatio est 4, igitur si cubus p: 16 ęquatur 12 positionibus, ęstimatio rei est m: 4, nam 12 res sunt m. 48, & cubus m. 4 est m: 64, cui addito 16, fit m. 48.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
