Latin
ARS MAGNA. C
Girolamo Cardano, Ars magna xvi
Unproofread scanNot analysed yet
cum 100, aequantur quadrato po sitionis, quod est iterum 4 &20 posus, quę sunt 40 &60 simul iunctis, nam utroque modo colliguntur 104, dicemus igitur merito, pro duo, quod 2 est rei aestimatio, &cum recte operatus fueris, in aestimatione seu aequatione, utraque experientia succedit. DEMONSTRATIO. Vt uero rei ueritas apertius deprehendatur, atque cum ea ratio, scire enim est per demonstrationem, ut dicunt, intelligere, sint gratia Exem pli, cubi tres aequales 24, &ponatur AC latus unius cubi, &CD alterius, &,DB tertij, quia igitur cubi sunt aequales, inuicem, erunt &lineae AC, CD, DE aequales, cum igitur secundum numerum, secundum quem AC est in AB, qui est 3, diuiditur 24, &cuborum quantitas fiet ex 19° quinti uel 172 septimi elementorum, &312. 111 eiusdem, cubus AC aequalis 8, igitur AC latus, erit 2, aestimatio rei, ex quo colligi tur generalis regula.