Latin
REGVLA II
Girolamo Cardano, Ars magna xxii
Unproofread scanNot analysed yet
144 est 18, &aestimatio 144 aequa lis quadrato &10 rebus est 8, &differentia 18 &8 est 10. REGVLA III. Si uero res aequales sint quadratis &numero, ducto, ut prius, dimidio numeri rerum in se, &ab eo detracto numero aequationis, radi cem residui minue ex dimidio numeri rerum, aut adde, &tam aggregatum, quàm residuum est rei aestimatio. Exemplum. 1 quadratum p: 16, aequatur 10 rebus, ducto 5 in se fit 25, ut prius, deinde minue 16 ex 25 relinquitur 9, cuius re quę est 3, addita uel detracta à 5 dimidio numeri rerum, ostendit rei aestimationes, &addita, &2 detracta, si igitur 10 res sumantur quae sint 2, erunt 20 &tantum erit quadratum 2 cum 16, item si sumantur 10 res quae sint 8, erunt 80, &tantum est quadratum 8, addito ei 16. Rursus si dicam, 10 res, aequantur 1 quandus p: 6, ducto 5 dimidio numeri rerum in se, fit 25, detracto autem 6 relinquitur 19, cuius ruae addita uel detracta ex 5, ostendit rei aestimationes, maiorem quidem 5 p: R 19, minorem uero 5 m: r 19. Quod si detractio ipsa numeri, à quadrato dimidij numeri rerum fieri nequit, quęstio ipsa est falsa, nec esse potest quod proponitur, sem per autem pro regula uniuersali in hoc tractatu toto est obseruandum, quòd cum ea quae praecipiuntur fieri non possunt, nec illud quod pro ponebatur fuit, nec esse potuit. Nunc autem subiungemus aliquas quęstiones, duas ex Mahumete, reliquas nostras, ex omnibus his, quę nec multiplici positione, nec particulari utuntur regula, difficillimas.