# De subtilitate 113

Girolamo Cardano, De subtilitate, 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/113

Procedentibus igitur nobis ut semper nos uideatur cubito antecedere, sydus necesse est ut nobiscum moueri uideatur, atque eadem ratione quae post terga sunt ut sequi uideantur pariter necesse est. At si alium ambulantem inspicias, tu autem quiescas, illa non moueri uidebuntur: uerum sydera ob aspectus diuersitatem non eundem situm oculi tui comparatione habebunt, nam aliqua uidebitur post tergum reliquisse quae ante erant, quod cum in nobis ipsis contingere nequeat, sed ut uideamus sydera semper sub eodem situ loci nostri comparatione sub quo prius fuerant, necesse est ut nobiscum hac de causa uenire uideantur, ac nos perpetuò comitari. At in naui cum nos quiescere nobis uideamur, procedente autem naui, quae ante erant post terga relinquuntur: cum igitur oculus motum percipiat, nos autem putat quiescere, quia in naui quiescimus, necesse est ut arbitretur ripas & arbores moueri uersus nos, ac deinde post terga: contraria syderum motus ratione. Eadem de causa dubitare sed contrario modo contingit, cur Solis radij & Sol ipse, cum totum terrae ambitum circuant, & Sol coelum, neque Sol tamen in coelo, neque radij in terra moueri uidentur, cum ipsi radij mih lies millena passuum singulis horis, si non plus saltem procedant. De So le causa est, quia, circulus in quo circunfertur haud magnus oculo uide tur, ideo motus uidetur: moueri autem non: cum sensim procedat & minimum sit spacium quod pertransire cernitur, & ut clarius dicam, angulus quem facit singulis momentis ob motum, est insensibilis: igitur iuxta nostra supposita, quae antea docuimus, Sol non uidebitur moueri, nec ullum aliud sydus eadem ratione, uerum de radijs alia est ratio. Etenim illi motu suo angulum sensibilem efficiunt in oculo, ideoque moueri deberent uideri. Cur autem non moueantur causa est, quia posita terra cuius centrum A, & plano eius ut dixi quod refert punctum D, sed nobis ob magnitudinem est BC, & turris quae perpendicularis est iuper planum DE, & Solis extremum in F, quod producens radium FEH, producit umbram HD, cum autem Sol processerit in G, producto radio GEK, relinquit umbram KD, igitur cum radius FH & GK iudicetur unus ab oculo, uidetur solum pertransisse ex H in K, dum Sol mouetur ex F in G, sed spacium HK est paruum, cum sit comparatum ad altitudinem DE, quae est parua, igitur cum sensim moueatur, & transeat solum spacium HK, puta in quarta horae singulo momento, nullum spacium transibit, quod angulum efficiat, quem oculus sentiat, igitur uidebitur ex illo supposito saepius repetito radius FH dum mouebitur semper quiescere.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
