# De subtilitate 114

Girolamo Cardano, De subtilitate, 114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/114

At dices causam clarè uideo cur quiescere uideatur, quomodo autem transeat in una hora M. passuum millena, si transit solum ex H in K, non uideo. Ergo ratio huius est, quia radius FEH, non est idem cum GEK, sed pro quolibet momento mutatur: nam cum Sol in circulo sui orbis moueatur, punctus qui illuminat E, & est F, semper altior euadit, & ob hanc mutationem illustratio Solis in terra perpetuò tremere uidetur: aliàs enim atque alius radius perpetuo cum succedat, atque celerrimè haec fiat mutatio trementis rei speciem effingit. Alia causa quae maior est ac plus ad rem facit, est quòd motus hic in comparatione ad turrim DE, est ualde inaequa lis. Nam & si in hora solum duorum cubitorum spacium transeat, utpote cum Sol est in meridie, alia in hora infinitum peragrat, ut in ultima hora diei, in qua umbra mille, gratia exempli, cubitorum, fit infinita, cum enim Solis altitudo à linea BC, ad coelum Solis protensa tanta fuerit, quanta est altitudo DF, tunc manifestum est umbram turris infinitam futuram. His cognitis adeò humana subtilitas processit ut altitudinem syderis cuiuscunque & quacunque hora à centro terrae inuenire posset. Sit igitur sy dus F, seu centro seu parte qua uideri potest nihil curo, uirga DE, nota & perpendicularis super planum BC in priore figura, & illius umbra DH cognita: sumo altitudinem per planisphaerium F syderis, qua detracta à lxxxx, habeo angulum FAE. Sed quia trigoni HDC angulus D est rectus, & proportio HD umbrae ad DC cognita mensura, igitur ex tabula de chorda & arcu cognitus erit angulus DEH, quare residuus AEF, igitur & reliquus AFE, cum A iam docuerimus esse angulum differentiae altitudinis à lxxxx, partibus: igitur trigoni AFE anguli noti omnes & laterum proportio ex tabula eadem, quare cum AC sit diameter terrae, nam DE non est sensibilis, cum sit uirga, cognita erit proportio AF, ad AD, sed AD est ut diximus quinquies mille M. passuum, igitur AF cognita est quot passuum M. sit. Quòd si angulum FAE, non ex planisphaerio sed ex loco syderis quęsieris, rectius egeris, uirgam autem DE habere oportet, circulum in imo chalybeum, cui insistat orthogonia, tum & planum ad unguem inferna parte circulum esse, ut cum applicetur plano intelligas an illud uerè planum sit, habeat & superius à quatuor lateribus plumbea perpendicula: & notae sit magnitudinis à summo uertice usque ad imam cha lybei circuli superficiem. Cum igitur uirga fixa circulo tenus illoque haerente undequaque plano, etiam perpendicula adhaeserint uirgae, tunc pla num illud & uerè planum est, & tale in quod ducta ex centro terrae linea perpendicularis est, & hoc planum ad altitudinem sumendam idoneum est. Quòd si uel dum haeret circulus plano, perpendicula non haerent? aut dum haerent perpendicula, circulus ab aliqua parte planum non tangit, planum illud non est idoneum.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
