# De subtilitate 115

Girolamo Cardano, De subtilitate, 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/115

Quare si uelis hac cura carere, uirgam tabulae planae & leni magnae ad perpendiculum infige: & tunc ubicunque tabulam collocaueris ut perpendicula uirgam tangant, opportunum tibi planum inuenisse persuadeto. Quòd si magnitudinem postmodum syde ris etiam scire libeat, ex umbrae fine, ut dixi superius, cum iam altitudinem noueris potes inuenire. Verum quia scire hunc umbrae finem est operosum, & non omnino leue: tum maximè in alijs syderibus à Sole & Luna, hoc alia uia facillimè assequeris. Sume planisphaerio dimetientem syderis quem duplica, & ei decimam nonam partem adde, & cum hoc diuide semper septem millia & ducenta, & numerus proueniens est proportio altitudinis ad dimetientem syderis. Cum igitur altitudinem syderis iam cognitam habeas, & proportionem altitudinis ad dimetientem, palàm est dimetientem cognitam esse. Velut ponamus dimetientem syderis minuta nouem cum dimidio, duplicabo haec, & fiet minuta decem & nouem, quibus addam semper partem decimam nonam, ob magnitudinem dimetientis in tabula, & fient minuta uiginti: diuido septem millia ducenta, & sunt minuta dimetientis, & exeunt trecenta sexaginta, & ideo manifestum est ex hoc dimetientem eius syderis, esse suae altitudinis partem trecentesimam ac sexagesimam. Ergo quantum utilitatis praebeat, & quàm subtilis sit contemplatio radiorum, ex his omnibus patet: à caeteris autem mensuris, ut de quibus tractauerim in libro duodecimo perfecti operis, nunc abstinebo. Liber pij De mixtione, & mixtis imperfectis, seu metallicis. ACTENVS igitur quinque fermè partes totius operis sunt absolutae, Scilicet de principijs occultioribus, materia, forma, uacuo, corporum unitione, primo: De elementis Secundo, quoniam principia essent iam integra, absoluta & manifesta. Tertio de coelo. Quarto de lumine & luce.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
