# De subtilitate 116

Girolamo Cardano, De subtilitate, 116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/116

Quintam partem, quae est de his quae apparent non plenè absoluimus, cum multa desint quae ad aures & alios sensus tum mentem & etiam ad oculos pertinent. Nunc igitur de mixtis agendum erit, Nam mixta primis illis indigent, tum elementis, ac coelo, & lumine, ac luce, propterea de illis primum tractauimus. Indigere autem mixta ipsa coelo, & quantum coeli constitutio in haec possit inferiora, ma nifestis argumentis deprehendere licet. Nam farina quae Augusto menLunae obserua tiones pro con se è frumento mola confecta est, toto anno apud nos seruari solet incorruseruatione fari pta. Et zythum quod Martij. Luna sit, ferunt durare toto anno, cum aestanae & zythi. te diebus xx. hyeme duobus mensibus maneat incorruptum. Causa esse potest, quòd Martio mense, semina adhuc uiuunt lupi salictarij, humidum autem tunc planè consumptum est, maximè enim distat à tempore quo collectum fuit semen illud, ob id efficacem & minimè humidam Birram seu ceruisiam, hoc enim nomen Germani zytho Dioscoridis indiderunt, efficere potest. efficax est tunc semen, quoniam soleat eo tempore pullulare. Virgiliarum Infinita sunt huius rei experimenta: nam Vergiliae herbae cum stellis eiusherbarum mirum. dem nominis oriuntur & occidunt: sed illud solum repetere cogor, mixPlini. lib. 18. ta haec omnia, solo duntaxat homine excepto, terra & aqua & coelesti calore constare. Horum pars sub terra latitat, alia in undis, alia uerò supra terram: nunc autem de his quae natura latitant dicere propositum est. Quaecunque igitur mixta sub terra aquisue sunt motus expertia, in qua Genera omnia tuor genera diuiduntur, Terras, succos, lapides, metalla. Non posse autem eorum quae sub plura esse hoc ostenditur argumento, nam uel liquescunt & redeuntia in terra latent, propriam formam dura manent, & haec metalla uocantur. Nihil enim aliud quatuor esse est metallum quàm quod liquescere potest, & cum redit durum manet. Dudemonstratur. rum autem duobus modis intelligo, quod non facile cedat, nec facile frangitur, tale autem omne manifestum est quod duci potest, unde bitumen ducitur & non resistit, crystallus resistit & melius stibium, sed non ducun tur, ideo percussa facile franguntur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
