# De subtilitate 117

Girolamo Cardano, De subtilitate, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/117

Quod uerò liquescit & dum redit durum non est, succus uocatur. Quod omnino non liquescit, uel durum est, & uocatur lapis, uel molle, & facillimè in minima transiens, & uocatur terra. Composita corPraeter haec tamen quatuor permixta ex his sunt alia plura genera corpora undecim porum. Quòd si rectè quis numerare sciat undecim nec plura posse esse sunt generum. comperiet. Sunt autem haec: succus, lapis, succus terra, succus metallum, Metallum lapis, Metallum terra, Terra lapis, Tum succus terra lapis, succus terra metallum, Succus lapis metallum, Terra lapis metallum, de mum succus lapis terra metallum. Simplicium exempla sunt succi sulphur, lapidis crystallus, terrae lemnia, metalli argentum. Compositorum autem exempla suo loco referam, ne inutiliter repetere multa cogar. Simplicium autem necessaria exempla fuere, quia non de omnibus primo sum tractaturus: nam quaecunque solida manent perfecta uoco: ut metalla & lapides, de quibus posterius dicturus sum: molliora autem imperfecta, tum mix ta, tum succos, & terras appello, quae metallica nuncupabo omnia, ad differentiam lapidum & metallorum: de metallicis igitur nunc primum dicere aggrediar, à terrarum generibus initium ducens. Terrarum itaque genera sunt, uel coloribus, uel odore, uel usu distincta, De terrarum dide his quae usu distinguuntur generaliter superius diximus, de alijs autem scriminibus. quae colore distinguuntur etiam absoluta est disputatio, superest ut de Terram bene usu quarundam dicamus, tum etiam de odore. Odoratae terrae rarae olens. sunt, quae male olent frequentes. Sunt enim omnes quae olent metallicis partibus commixtae. Refert tamen Agricola Mariaebergi in Saxonia, dum ex argentaria fodina diuorum Sebastiani & Fabiani coram Henrico SaTerra male xonum Principe erueretur argentum, tam fragrantem odorem eripuisse olens. ut Princeps exclamauerit, Calecutum adesse: est enim ea urbs Indiae, quę odorata omnia mittit. At mali odoris frequentiora sunt exempla, adeoque odores hi praui sunt, ut etiam saeuiant. Annebergi enim in fodina argen tea, cui nomen erat Corona rosacea, ut idem refert, duodecim homines repente sunt suffocati, unde relicta est magno metu ne daemones mali illam inhabitarent, hoc enim illis persuasum, cum ex odore terrarum aut lapidum hoc contingat, nam receptus in cerebro protinus exanimat, nec mirandum subesse pleraque foeda in terrae uisceribus, uelut & animalium Quid sub terstercora. Sed non solum foeda, uerum & cuiuscunque generis sunt mara. teriae sub illa uarij usus. Vt olim in Britannia ex puteis terra candida Terra Britan effodiebatur, non minus centum passibus profundis, ex qua postquam nica. argentum detraxisses inspersi agri adeò foecundi reddebantur, ut semel in uita Dies multa de tegit alia occultat. De aqua sub terra. Cuniculi sub aqua. De aqua quae sub terra passim inuenitur. Cur riuuli aquarum obliqui. Vasa figulina optima. in uita inspersisse sufficeret. Itaque omnis terra quae latet, uelut & hominum uiscera alicui usui est. Sed nos partim usus latet, partim effodere negligentia ipsa dissuadet.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
