# De subtilitate 119.5-8

Girolamo Cardano, De subtilitate, 119.5 to 119.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/119.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/119.5

Ergo si sub ea fodere libeat, liceat ut dixi tribus modis: terrasque diuersi generis lapides, metalla, succos, ac reliqua huiusmodi inuenire. Sed ad terrarum rursus usum deuenio: In Valdeburgia Germaniae ar gillae genus est, densum ac pingue, tenuissimaeque substantiae, quod nec ignibus laeditur, nec liquores sorbet, nec exsudat. Videntur enim figulinorum uasorum esse hae quinque laudes, ut sint leuissima, ut non sorbeant, ut non exsudent, ut non facile frangantur, ut ignibus resistant: mirum quàm par ua diuersitate, quòd uasa sua ignibus non frangantur. Florentini in condiendis cibis commodi assequantur: Mediolanenses non: igitur tenuem oportet esse argillam, imò tenuissimam, & natura leuem ac pinguem. Hoc genus si bene subigatur, ac diu, uasa efficit Myrrhinis proxima. Sunt autem Myrrhina ea quae hodie uocantur Porcellanae dicente Plinio. Oriens Myrrhina mittit: inueniuntur enim ibi in pluribus locis nec insignibus maxime Parthici regni, praecipuè tamen in Carmania. Humorem esse pu tant, sub terraque calore densatum. Amplitudine nusquam paruos excedunt abacos, Crassitudine raro quanta dictum est necessaria uasi potorio: splendor his sine uiribus, nitorque uerius quàm splendor. Sed in precio ua rietas colorum, subinde circumagentibus se maculis in purpuram candoremque, & tertium ex utroque ignescentem uelut per transitum coloris, pur pura rubescente, aut lacte candescente. Sunt qui maximè in his laudent extremitates, & quosdam colorum repercussus, quales in coelesti arcu spectantur. His maculae pingues placent. Translucere quicquam, aut pallere ui tium est. Item sales uerrucaeque non eminentes, sed ut in corpore etiam ple runque sessiles. Aliqua & in odore commendatio est. Ergo quis non uidet figulina hęc esse, & eius generis, quod ut dixi hodie Porcellanas solemus appellare: constant enim & hae ex succo quodam sub terra densato: & ex oriente uehuntur. At nostra pallidiora sunt, & odore carent, & quae ex his etiam translucent magis probantur, folijsque ac imaginibus placent: nullumque purpurae uestigium, quae omnia uidentur ab antiqua myrrhina dissidere, uerum temporum uarietas & opificum, tum usus hoc pepererunt.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
