# De subtilitate 121

Girolamo Cardano, De subtilitate, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/121

Ergo si seminibus haec generarentur, aut igneus ille calor esset, aut putridus, quandoquidem & in Islandia insula sub septentrione ardeant montes, quid prohiberet perfectissimas gemmas generari, tum etiam auro abundare? Sunt etiam in montibus niues, & diuturna glacies, quae calorem in imo recondunt, & laeta omnia ob id faciunt, cum in agris calor dissoluatur ab aeris externo calore: quo fit ut ad rem de montibus redeam, ut montes metallicorum generationi sint magis parati. Nec etiam illorum uis arboribus herbisune exinanitur: steriles enim magis sunt montes agris etiam si sint fertilissimi. Aqua etiam & humidum ob accliuem situm magis defluunt ex montibus, quorum copia in superficie agrorum generatio metallorum impeditur. At dices, modò inter causas cur agri metallica non gignant enumerasti, quòd humidum absumitur, modò humidi copiam in eis rursus metallicorum generationi obstare censes. Et hercle utrumque uerum est: nam humidum pingue quo magis abundat, eo fertilius redditur solum, non solum metallorum sed & plantarum: aqueum autem impedit. Causa hu ius est, quòd humidum generationi aptum, calidum etiam esse oportet. Aqueum autem humidum frigidum est, & concoctioni contumax. Ideo calidę regiones, ubi abundauerint aquis, omnes fertilissimae: quoniam aqueum humidum calore Solis celeriter in pingue transit: in frigidis uerò locis aqua multa sterilitatem parit, & agros refrigerat. Eademque ratio fermè est in temporibus. Nam prata aestate gaudent aquis, hyeme autem tardius pullulare herbas facit irrigatio assidua: itaque constat agros, si ad montes comparentur, aquei humidi plus habere & minus pinguis. Itaque & montes arborum & uitium feraces, uix metallicis abundare uidebis, nisi in profundo, quòd pingue humidum à plantis absumatur: ubi uerò lapides maximi & solidi, humidum diu saxis contentum ac tenuissimum distillans concrescit in nobiles gemmas. Et ob id splendidiores gemmae plerunque inter durissima & maxima saxa inueniuntur. Illud etiam tot montium commodis ad metallicorum generationem adijcitur, quòd montes ubi co, aut cec, passibus effoderis, adhuc super terrra esse dicere te possis, atque inde aquas à latere, & terram iam effossam facilius deriuare ac transferre. In plano prorsus hic labor duplicatus est, nec ut in montibus ruinis locum licet patefacere, nec facilè diuinare potes ubi metallica iaceant: nec inuenta persequi, ut in ędito loco, quoniam nullis signis à lateribus iuuari potes. His tot tantisque causis, planis pauci operam dant, & si ubique sint metallica, montibus plurimi excauandis incumbunt. Nam labor unus est inuenisse locum & genus metalli, alter longe maior truncum fodinae scire. Hoc autem ex editiore loco cognouisse solum laboriosissimum est.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
