Latin
122
Girolamo Cardano, De subtilitate 122
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim ut altius rem ipsam repetam: cum sub terra, ut dixi, passim aquae riuuli fluant, ac rursus sub aqua terra, in qua plerunque metallica in planis iacent. Rursus etiam sub terra illa aquam plerique esse existimant, ut etiam sub imo maris aquas dulces aliqui esse crediderint, quamuis difficili experimento: aliasque ut audio frustra tentatum Venetijs, nondum constante quaesito, an sub priore aqua alia sit. Cuius rei argumentum mihi esse uidetur, quòd homini etiam in imo corporis uenae sint: &Arethusam flu uium referunt ab Elide sub Alphei nomine uenientem emergere in Sicilia iuxta Syracusas mari praeteruectum: sunt qui fontem Arethusam uocent potius quàm fluuium: aquae etiam in insulis dulces id persuadere possunt. Denique cum in montium iugis aquam, tum in imo etiam emergere uideamus, quid aliud de terra possumus coniectari? cum mons seu terra sit sepultus, seu emineat, eandem habeat rationem: in eoque indicio hoc argumentum demonstrat. Quid autem prohibuerit ne Venetijs aquam inuenerint dulcem, non sat scio. Sed sunt qui etiam modicum aquae dulcis hauriant è mari authore Aristotele, nec falso experimento. Demittitur enim uasculum cereum satis crassum, &undique occlusum, quod ubi diu in mari manserit, aquam admittit, sal non admittit, inde dulcis aqua, &potui commoda extrahitur: nam aqua dum tenuis est ingreditur, sal quòd terrestre sit, prohibetur à cera. Itaque ut ad rem propositam reuertar, sub aqua prima fit mixtio in terra, &ut dixi in montibus maximè, &mixtorum diuersorum generatio, Mixtio autem est propriè hic dicta. Nam cum quatuor modis contingat: alia enim est dissimilium formamque mutantium, &uocatur generatio, de qua hic sermonem habebimus: alia uerò eorum, quae sunt dissimilia, nec formam mutant omnia, quae si liquidorum sit uocatur crasis, ut cum aqua &uinum miscentur, si autem sit siccorum uocatur mixtio: ut cum millium &triticum &auena simul iunguntur: &si similia sint aceruus uocabitur: &hoc est quartum mixtionis genus, ut cum frumentum simul cogitur in cumulum. Antequam autem de perfecta loquar mixtione, de crasi ut sensui magis manifesta sermonem sum habiturus. Diximus uinum aquae mixtum per crasim misceri: Nam cum neutra substantia pereat, forma etiam uini remanet. Itaque ne corporum mutuus daretur ingressus, aut diuisio ad mi nima, ita ut corpora constarent ex indiuiduis partibus, necesse fuit, ut rectè Aristoteles de augmento censet, formam augeri, non autem materiam. Nam cum minimo aliquid adijcitur, totum misceri est impossibile. Nam si materia materiae misceretur, corpora se penetrarent.