# De subtilitate 123.1-5

Girolamo Cardano, De subtilitate, 123.1 to 123.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/123.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/123.1

Sed ut in uino aquae mixto forma uini ubique conspicitur, tam & si uini materia ubique non sit, sed & loca quę aquea materia sunt repleta, sic contingit in uera mixtione, nam ut dixi aqua non uerè uino miscetur. Eorum enim quae uerè miscentur formas omnes saltem ex parte perire necesse est. At uini forQuomodo aqua à uino separema nequaquam perit. Ostendit experimentum aquam uino non perfetur. ctè misceri. Quòd si linteum uino aquae mixto imponatur, promineatque extra urceum, aqua è uase tota ascendit per linteum, syncerumque relinquit in calice uinum. Quo experimento proditur lymphatum à puro, nec posset hoc fieri si uinum & aqua miscerentur. Rursus aqua calicis imum petit, ob idque insipidus in fundo potus, & melius longè aquae uinum quàm uiQuo pacto uino aquam superinfundere. Etenim si uinum aquae imponas, supernatanum miscendum. bit non solum argumento dicto, sed quòd si aquae panis crustulum prius superimponens super crustulum sensim effundas uinum, uidebis non ob Quomodo aquae scurè etiam detracto crustulo uinum aquae supernatare, nulla prorsus mix uinum in calice superstet. tione inita. Ergo licet haec tria seorsum in calice inspicere: atque uinum sub oleo, & sub uino aquam. Quamobrem quaerere iure licet, quid ex his tenuius, nam loci causa si quòd leuius est superstat oleum uino, uinum aqua leuius est, suadet & Libello de ponhoc quòd oleum prompte ardeat, aqua nunquam, uinum medio modo se ha deribus. bet. Accedit quòd uinum oleo, Galeno teste, parte nona est grauius, cum enim uas olei libras nouem continens, effuso oleo uino impleueris, uinum Oleum, uinum pondus decem librarum aequabit. Itaque nihil oleo ad uitae longitudinem & aqua quid ex his tenuius. praestantius: quòd tenuissimum sit, pinguissimum, ac excrementorum expers, und fit ut propter pinguedinem ac tenuitatem calorem naturalem Oleum produmaximè accendat: ob synceritatem autem calorem ipsum minimè fatiget, cendae uitae ma & uias non obstruat. Quae duo impedimenta ad uitae breuitatem multum ximè conduce faciunt: ualeat igitur mulsum cum oleo uti licuerit. Optimum enim est renulla prorsus excrementa gignere: quod illi proximum est, genita protinus eiecisse.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
