Latin
123.6 to 123.7
Girolamo Cardano, De subtilitate 123.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum enim detrimenti affert excrementa retinuisse, ut urina retenta lapidem soleat procreare, ob id ludo, lectionibus, scribendoque Lapides uesiassueti, facilè eo morbi genere corripiuntur. Non expellere uerò super cae cur generentur. flua quandoque etiam mortem affert praesentaneam, oleum igitur uitae tot modis conducit. Quartum tenuitatis olei argumentum est, quòd facile penetret: Seris ob id imponitur, ut facile uertantur claues. Contraria ratione halinitrum cerae mixtum liquefactę prohibet ne omnino ocreae trans. Ocreae ab aqua immunes mittant aquam: si ipsis diu ad ignem ac diligenter imbuantur, oportet quomodo fiant. autem halinitrum tenuissimè contritum esse. At si cerae pingue aliquid miSed scueris adhuc melius erit. Sed ad propositam disputationem redeo: Namque tria sunt quae aquam &oleo &uino tenuiorem esse ostendunt: Primum quòd si aqua &oleum misceantur, ignique in uase superponantur, prius tota absumitur aqua, quàm olei fermè stilla, cum tamen aqua frigiditate sua magis repugnet, &in imo posita minus recipiat caloris, cum lebes ibi frigeat, nec uix possit exhalare oleo oppressa, etiam si in aerem uertatur.