Latin
126
Girolamo Cardano, De subtilitate 126
Unproofread scanNot analysed yet
seu illius primum instrumentum, ubi calor, hic erit, palàm est oportere adesse etiam ipsam animam, quare &uitam: est enim uita nihil aliud quàm opus animae. Clarius idem fit experimento: nam plumbum cum in cerusam uertitur, ac uritur, tertiadecima parte sui ponderis augetur. Hoc fit quia calor ille coelestis euanescit: nam certum est adijci nihil, &tamen crescit: cum igitur par ratio etiam in animalibus uideatur, quae grauiora morte fiunt, quoniam exhalante anima secum calor etiam, ac quicquid ab illo est elaboratum euanescit: manifestum est corpora metallica &lapides ipsos etiam uiuere. At dices, quomodo ablata leuiore parte scilicet calore ab animalibus aut metallicis, illud quod relinquitur grauius fit? palàm est hoc continge re, uelut in ouis, uitreis, quae supernatant aquae: imo chalybeis &plumbeis aere illa sustinente, qui intus continetur, fracta autem haec protinus descendunt, at non in nobis aer, sed quemadmodum in aqua aer in illis, ita in animalibus &metallis in aere pars ignea pondus detrahit. Sunt etenim substantiae elementorum aliquae ut dixi in mixtis, sed fractae: &qualitates aliorum, ut in lacte substantia quidem aquea, aer autem ac terra &aethe reum seu igneum à calore concoctum secundum qualitatem. Duobus enim modis elementa in mixtis sunt, uno quidem ut à generatione, atque ita sola terra &aqua, uerum alterum eorum secundum substantiam, reliqui substantia non apparet, ut autem coelestis calor in illa egit, quatuor formae uidentur elementorum substantia &natura, non sola qualitate differentium. Eo fit ut densa quaedam leuia, &rara quaedam grauia esse possent: nam cum parua quantitas terrae calescit, ut in aeris substantiam transmutetur, nec tamen aer ingreditur, leue, id est, &densum, ut pingue omne, &lignum aloes: at contra si terra parum elaboretur, magna autem sit aeris pars intus ac ubique conspicua minutissimis tamen partibus, rarum dicetur, &tamen graue non parum erit, graue autem densum, &rarum leue, facilè intelligimus. Ex hoc patet solutio non leuis quaestionis, cur plumbum grauius sit terra, nam in plumbo nulla fermè est raritas, terra autem cum non cohaereat, admittit aerem, &ob id plumbo uidetur leuior, quòd aquam habet aeris loco. Terra etiam haec, ut dixi, non pura est terra, sed habet metallicam substantiam admixtam. Eo fit quòd etiam de cineribus testantur, ut uas illis plenum tantundem hauriat aquae cinere non eiecto, palàm enim quòd aeris non paruam partem adesse oportet, inde partis tenuioris etiam cineris fit exhalatio, reliquum uerò cineris concrescit ac cogitur, &aquae pars ab immodica siccitate resoluitur.