Latin
128
Girolamo Cardano, De subtilitate 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
deprehendamus 55. indicijs. Cur meridie gemmis, borea metallis abun dent magis autem omnia longe meliore: nam natura semper melius aliquid intendit, quàm id ex quo constituit. Ob id igitur Simplicio haud crediderim dicenti: ut ab Herculeo lapide ferrum trahitur, ita existimari aurum ab osse piscis milui trahi. Hoc enim quod in physicis expositionibus scripsit rationi repugnat: quandoquidem os illud non uiuit. Ostensum est autem omnem operationem esse uiuentis, &ut uiuit.