# De subtilitate 129.1-5

Girolamo Cardano, De subtilitate, 129.1 to 129.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/129.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/129.1

Nam & si elementa etiam uiuant, hoc opus elementorum haud esse potest: sed attractio propriae cuiusdam rei, uiuentis est uita, quae nutrimento saltem utatur, at os piscis non uiuit, cum detraxeris ab animali, uitae eo genere, quod nutrimento utitur. Sublata enim anima est sentiens manifeste: at haec nutriuae eadem est. Itaque adeo hac in demonstratione confido, ut quamuis non sim exper tus, ausim tamen dicere, impossibile esse, ut os milui piscis aurum non secus ac ferrum Herculeus lapis trahat: à uiuente autem re alia quapiam ut lapide, aut animali, uel arbore quamdiu uixerit, hoc fieri proculdubio potest. Ergo metallica in montibus non secus ac arbores iacent: cum radicibus suis, trunco, ramis, pluribus folijs, & sunt tenues quaedam partes, non nunquam floribus ac fructibus: carent enim pleraeque fructibus & floribus, cum uideamus & hoc etiam plantis contingere, quae in puteis nascuntur, & in umbra, uel arido nimis loco, ut adiantho, scolopendro, licheni, & non paucis caprificis, cum in muris nascuntur: palàm enim est fructus & flores luxuriantis arboris ac foecundae esse signa. Foecunditas tum ab humore, tum à calore Solis fit. Ob id igitur nil mirum metallicis flores & fructus plerunque deesse: cum Sol semper, humor etiam copiosus plerunque desit. Vbi uerò abundent metallica si uelis deprehendere certis & non paucis opus est coniecturis: ostendit primo ferax prouincia, ut nunc argenti Germania. Sic in Italia argentum uix, aurum nullo modo effodere licet: ut igitur in foecunda regione plures foecundi agri, ita in feraci metallorum prouincia plerique montes etiam praeter spem metalla ferunt. Montes etiam altissimi ut ad eruendum sunt difficiliores, ita ad largiendum sunt liberaliores: rarò enim in humilioribus collibus materia haec copiosa inuenitur. Plerunque uero montium cacumina, quae ad meridiem tendunt, radicibus ad boream spectantibus argumentum metalli praebent, & maximè argenti, cuius fodinae feraciores rectà ex oriente in occidentem tendere solent. Qui etiam montes sunt in calidis regionibus gem marum sunt abundantiores: quòd in meridie humor magis siccetur & attenuetur, & ob id siccitate lapides, attenuitate gemmae generantur, multo autem humore & crasso metalla fiunt. Hic autem iuxta Septentriones uiget.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
