# De subtilitate 129.6-10

Girolamo Cardano, De subtilitate, 129.6 to 129.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/129.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/129.6

Montes etiam steriles omnes metallici sunt, duabus ex causis: nam humor absumitur intus, unde plantae generari nequeunt, & mali halitus iam natas etiam plantas occidunt. Color etiam montium, & lapidum, ac terrae non solum metallica esse docet, sed & qualia sint: uiridis fit aere, niger ab argento & auro, purpureus à pyritide, liuidus à plumbo & ferro, luridus à calchanto & eiusmodi succis, cinereus & obscurus à sulphure: Ostendit & odor, cum enim duos montis eiusdem lapides simul attriueris, si metallum monti subest, olent sulphuris non parum. Ob quod falso cre ditum est metalla sulphure constare, cum sit hic odor excrementi metallici, & superfluae coctionis indicium, Grauiores etiam lapides aut terra quam ratio postulet, certum est metallicae materiae argumentum. Si etiam aliqua parte nimis splendeant, uel solidi existentes careant omni splendore, subesse metalli materiam certò scias: demum si igni liquefeceris deprehendes simul & metallum esse, & genus illius, & quantitatem. Aquae etiam effluentes leuem quandam huius coniecturam afferunt, quae si odorem aut colorem prae se ferant alienum, haud dubiè metallum in monte esse pronunciabis. Fundum etiam aluei diligenter explorabis, nam partem metalli inuenies, uix enim fieri potest ne longo temporis successu aliquid semper addente die, ex descensu grauioris partis, uestigium metalli non appareat. Mons etiam rimosus propter halitus acres metallicorum fit. Sunt etiam plantae quae metallorum societate gaudent: & ut rariores sunt quae metallis gaudeant, eo si adsint euidentius testimonium illorum praebent. Generaliter tales sunt quae fructum non aedunt, aut exiguum, Iuniperus humilis, hedera, caprificus, pinaster etiam, & aculeatarum pleraeque. Sunt etiam folia arborum aut pallida aut decidua, & trunci exiles, marcentque omnia. Quid mirum cum uelut lactanti puero nutrix praegnans adhibetur, nam metallis & plantis commune est alimentum idem, ideo uix natura loci ambobus poterit satisfacere. Sed metalla amplius hauri unt quàm arbores: nam propago metallorum arboribus longe maior est, ut etiam belluae maris ipsis animalibus terrestribus. Argenti fodinam, cum etiam hoc sit minus foecundum metallum, inuenio apud Agricolam fuisse pedum xxx, in longitudine, latitudine autem dodrantis, altitudine Ix. ex quo manifestum est similem fuisse arbori: nam arboris altitudo maxima, post longitudo seu ramorum diductio, minima crassitudo, quae pro latitudine in fodinis accipitur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
