# De subtilitate 131

Girolamo Cardano, De subtilitate, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/131

Sed nunc de notioribus sermo erit: inter Alumen Rocha quos alumen liquidum, Rochae uocatum, astringentis uirtutis, adeò ut si & eius uires. uincias duas aut tres aquę incoxeris, usque quo dissoluantur, charta nostra aquae illi immersa, inde siccata, atramentum optimè retinet, nec diffundi aut spargi perperam patitur: etiam si pessima fuerit: indicium est alumen combibisse, quòd splendeat. Eadem ratione pennas anserum reddit meliores, & coria: prohibetque uina ne turbentur in uasis. Alumen quod ScaAlumen scaio iolae uocant, est Astrum Samium apud ueteres, nec est ex succorum genere lae. Alumen plumae. ut nec Alumen plumae, quod ex terrenis partibus constat, atque ideo tenui ter si teratur lectoque inspergatur, pruritum commouet assiduum: acutas enim ac pungentes partes habet. Quòd si ex eo licinia fiant, haud ardent, Licinia quae sed perpetuo oleum consumitur, ipsa autem manent. Commune est hoc haud consumum tur, & mappae omni fermè generi crustati lapidis. Nam & in Eisleba ex pyritide, tum ab igne. lapide alio sciscili pyrae imposito, liquor uiridis emanat, qui cum igne extincto cogitur, ignem amplius non sentit. Sic & ex Amianto lapide Romae mappas, & in Verebergo Bohemiae mantilia esse affirmat Agricola, quae non aqua sed ignibus eluantur. Et ex Magnesia lapide squammoso argentei & plumbei coloris in Boldecrana mensae fiunt, quae igne purgantur, nec uitiantur: ex tenuiore autem parte trhyalides pro lucernis. Videbuntur haec quibusdam incredibilia dictu, quae tamen non solum uera sed etiam necessaria sunt, ac facilia inuentum. Nam cum omnes fermè lapides igni praesertim haud diuturno resistant, squammosi plerunque nentur ob fila. Si igitur neas iam igni materiam contumacem, mappas, mantilia & thryalides efficere licebit, ignibus non obnoxias. Alumini uerò plumae non tantum inest succi, ut nere possis. Neque igitur pro miraculo ducendum, quòd turris lignea ignibus immissis extiterit incorrupta, hoc alumi nis genere inspersa. Bituminis gene Sed nec minor uirtus bitumini quàm alumini, uerum non unum genus ra 32. nobilioillius: sed est quod propriè Asphaltum dicitur, & Pissasphaltum, & Na ra. phta, Gagates, Ampelites, Maltha, Thracius lapis, Carbones fossiles Succinum, Ambra, Petroleum, Camphora, Et de omnibus satis conue Camphora quod sit, & uires. nit, praeterquam de camphora, sunt qui Caphuram uocent, manum cedo, in ius non uoco, de re ipsa est dubitatio, nomen tibi quicunque es adeò fastidiosus concinnandum relinquo. Cum igitur in ea ligna inueniant, lachrymam arboris, non bitumen esse credunt. Verumtamen si succinum ardeat, quod bitumen proculdubio est, aquaque madida mappa fumus excipiatur camphoram olet. Sed medico non multum refert hoc scire, sed quòd sit immodice sicca, adeò ut in sinu uirginum gestata, iuuenes ad uenerem reddat impotentes: eadem siccat ulcera & dealbat: tenuissimae enim est substantiae, hisque de causis etiam somnum arcet. Gagates uocat uulgus am Gagates.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
