Latin
132
Girolamo Cardano, De subtilitate 132
Unproofread scanNot analysed yet
bram nigram. Fiunt globuli pro precibus, splendet &lucidus est, adeo ut à pluribus inter lapides numeretur, niger colos, trahitque paleas: ex Hispania peregrini imagines ad nos ferunt, ardet, hoc enim omni bituminis generi commune est. Videtur comitiales excitare, ut succinum. Sed &antiqui scripserunt illum prouocare morbum: potestque utrunque facere. Vtrique causa communis est caliditas moderata, tenuitas ac siccitas. Porrò quod pingue est, etiam odoratum. De succino magna ad hanc usque diem contentio fuit, bitumen tamen est, &pinguedo quaedam terrae, eius plura sunt genera. Candidum preciosissimum, gustu dulce, &optimè olens, adeò ut suffitum in conclauibus contra pestem (iuuat enim) ad tertiam usque diem conclaue olere benè faciat. Manifestum est igitur hoc medicamentis immixtum plurimum conferre. Miscetur autem aut propter odorem, aut siccandi causa, aut quod eui dentius est auxilium in eo attrahendi. Trahit enim omnia leuia, paleas, festucas, ramenta tenuia metallorum, &ozimi folia, perperam contradicente Theophrasto. Causa est huius, quòd humidum habeat pingue &glutinosum, quo emisso res sicca combibere cupiens uersus fontem, id est, succinum ipsum mouetur. Omne enim siccum postquam humidum combibere coeperit, ad ipsum etiam fertur, ut etiam ignis ad pabulum: unde si fricetur uehementius etiam trahit ob calorem. Neque enim lapidis Magnetis &succini eadem trahendi ratio: nam succinum omne leue trahit, magnes ferrum solum. Succinum interposito corpore non mouet paleam, magnes ferrum. Succinum non trahitur uicissim à palea, magnes trahitur à ferro etiam. Palea à succino in nullam partem dirigitur, ferrum modo ad boream, modo ad austrum contactu magnetis tendit. Denique succini attractio calido &frictione iuuatur multum, magnetis eo solum quod purior pars lapidis redditur. Quid tandem? succini attractio haud dubiè est similis illi, quae à cucurbitula ab igne &caeteris calidis, ob pingue illud calidum innatum, quod etiam adhaerens parietibus, ut dixi, conclauia etiam in tertium diem bene olere facit. Est enim in omni bitumine humidum pingue calidum, ob quod etiam facile ardet. Sed in trahendo inter bitumina succinum, inter succini genera cinereum, quod citra ostium Vistulae ad Pucecam in littore maris effo ditur. Hoc enim ut Agricola refert dum ferro attereretur, folia ex humo ad duos pedes in sublime ad se traxit. Hoc igitur unguentis aptissimum. Candidum uerò è mari Germanico eruitur, è quo etiam lusoriae tesserulae fieri solent. Est &melleum, &uinosum, &aureum, quod in fonte solet inueniri Sueuiae, iuxta coenobium, cui nomen est Degerae lacus.