# De subtilitate 133.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 133.1 to 133.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/133.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/133.1

In succino relucent omnia genera paruarum rerum, muscae, formicae, pisciculi, folia, ramenta: nam comprehensa humido succini tenaci euadere nequeunt, inde affluente humore copioso concrescunt: siccanturque, & ob id putrescere nequeunt, relucentque aeterno sepulchro, ac nobiliore quàm Artemisia Mausoleo construxerit. Parum redolet succinum sponte, sed tamen cum uritur, mirrhae odorem suauem mittit. Succino fragrantior est Ambra, ut cum preciosissimis conferatur mer Aubra. cibus: Nascitur iuxta Sichrim Arabiae foelicis oppidulum. Mira illius uis ad cerebrum: multa graue olet propter odoris magnitudinem: tenues habet erassis partes immixtas. Petroleum autem oleum est, quod ex bis Petroleum. tumine caloris ui sponte fluit, tenuissimum & calidum, grauiter olens: uocat uulgus oleum de Saxo: doloribus frigidis etiam diuturnis praesens auxilium. Minus male olet, mihi bene olere uidetur, quod propriè Asphaltum. Asphaltum dicitur, pici simile, sed durius, splendidius, & minus malè olens etiam quibus malè olet. Carbones constant terra pingui, leui atra, Carbones. per totam Misenam effodiuntur in monte iuxta Zuiccam urbem ad Muldam sitam. Fabris in usu sunt, uirtus minor quàm Asphalto, sed tamen generis eiusdem. Adulteratur succinum melleum croco & candiSulphur & ildo oui, unde mirantur non trahere festucas. Vt uerò succinum ac bitulius usus. men plerunque bene olet, ita semper sulphur male. Communia sunt utrique ardere facile. Sed sulphur ut facilius ita Asphaltum diutius. Verum caue ne pro Asphalto bitumine, litera mutata Aspalathum legas, arborem odoratam, quam nostri ut reor Santhalum uocant. Vsus sulphuris egre- Santhalum est Aspalathum. gius est, ac multiplex: nam ex eo primum pyrius puluis sit, nec absque eo: materia est enim omni igni apta, ut superius demonstrauimus. Resistit etiam aquis, ut illis immersum multis maneat seculis. ab hoste quod plerisque nunc contingit, tutius aqua, quàm ab amico igne. Idem caelatas figuras gemmis liquefactum, si quid aliud ad amussim reddit. Et illitum ac suffitum, serpentes, formicas, ac culices necat, prohibet, fugat. Illitum & potum, scabies, lepras, & Gallicum morbum tollit. Sed uehementiore ui oleum eius. Quomodo fiat, in libris de morbo Gallico docuimus. Sal terrae magis sulphure est particeps: unde succus cum terra dici po Sal continet ole um. test: oleum in se continet, si bitumini immisceatur. Vnde Arrianus refert, apud Ictiophagos, in Indica historia, ex sale oleum illos excipere.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
