# De subtilitate 135.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 135.1 to 135.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/135.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/135.1

Calchantum uulgus uitriolum uocat, denigrat adeò ut ex ipso fiat atramentum quo Calchantum cur adeo denigret. scribimus. Puluis hic cinerei coloris est, postquam triueris, immissum uino uel aquae illico nigerrimam efficit. Causa huius est, quòd succus est atque densus admodum, tum ex partibus constans tenuibus atque exustis: quia succus est, ideo resoluitur in humidam substantiam, & haerere potest, nec calamo negocium facessit, quod non contingeret terreo existenti, etiam si in puluerem tenuissimum redigeretur, Cum uerò deustus fit lumen prohibet, & nigrum efficit, quia uero ex tenuissimis partibus constat, glutinosum minime reddit scriptorium atramentum. Atque ex his facile est conijcere quarum sit uirium. Elegantius eo est Misy, quod RoMisy. manum uocant uitriolum, eius fumus adeò grauis ut etiam arbores ipsas necet, & syluas deformet: splendet quandoque Misy, & aureis quasi guttulis scintillat. In omni enim fossilium genere aliquid est quod scinIn omni foßilium genere est tillat, ut inter succos Misy, inter metalla aurum, inter lapides gemmae & aliquid quod sple marmora, inter terras argentaria. Fit enim nitor cum densa materia ab arte det. uel natura expolitur, at in omni genere fossilium aliquid densum inueniri necesse est. Quae uero pars calchanti aut Misy quasi spuma eruitur Cuperosa. nec elaboratur, dicitur Cuperosa, à Galeno autem ac caeteris antiquis chalcitis. Est autem candida, proxima naturae chalcanti, haud splendida, & ciens egregiè uomitum. Exusto calchanto aut Misy ui ignis per uitrea oleum uitrioli. uasa oleum detrahitur, acutissimum & calidissimum, quo si quis iam sauciatas uerrucas tangat, abscedent illae. Idem gustatum ferit linguam haud secus quàm candens ferrum: est tamen illius usus ad siccanda ulcera interiora deplorata, ubi non multum sordida fuerint, ut in quibusdam contingit phthoc laborantibus absque dolore: facit ad praescindendos cancros & corrupta membra ligno oliuae illito ex eo. Proxima ut dixi succis mixta reliqua metallica, ut Pyrites, Marchesi. Marchesina. tam uocat uulgus: is componitur ex lapide & succo. Tot habet genera fermè quot metalla inueniuntur: dictus pyrites, quòd collisus ignem mit tat ob duriciem: est plerunque argentei coloris, splendens: ac admodum grauis.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
