# De subtilitate 137.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 137.5 to 137.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/137.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/137.5

Cum enim pinguem partem habeant quae ardet intus metallis immixta, proprium humidum metalli in fumum agunt, quo absumpto metallum & ipsum euanescit, quod non nisi eo humido constat: ut enim arborum nodi magni non uruntur per se, adiunctis lignis societate ardent, ita humidum auri & argenti, quod per se uri non est aptum addito auripigmento, sulphure ac talibus ardet & con Moneta decorsumitur. Ex horum igitur genere est quod monetam decorticat, non seticari potest. cus ac serpens solet corticem amittere, manente imagine. Chrysocolla Redeo ad Chrysocollam, quam Boracem nunc dicunt, eius est genus quomodo fiat. factitium, quod alumine scisso & Ammoniaco sale fieri solet. Existimat Galenus etiam urina pueri in aereo mortario assiduè agitata sub caniculae ortu confici posse: colos factitiae croceus, splendens, utuntur aurifices ad auri frusta iungenda, inde inditum nomen. At caeruleus uel cyaneus Lapis lazuli. lapis, quem Lazuli uocant nostri, pulcherrimus est coeli colore intermicantibus aureis maculis. Inde è rei natura mira occasio artifici data dum caelatur: aurum ornat uestes uel sydera refert. Oportet autem eligere aptum & bene distinctum, caelareque figuram sculpturae similem, non cauam.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
