Latin
144
Girolamo Cardano, De subtilitate 144
Unproofread scanNot analysed yet
dies quod collectum caerulei fuerit erades, repete hoc saepius, tandem quicquid ex caeruleo collectum fuerit in uas prius argenti spuma lithargyririum uocant conijce, &paululum torreto, inde refrigeratum fontis aqua eluito ut puluis abscedat, siccatoque in Sole. Cerussa fit iniecto aceto acri in uas, inde sarmenta impone sarmentis plumbi tenues pondo unius. Sepeli in fimo equino, post xxv, dies colliges cerussam, uel si diligentior custos esse uolueris, post primos X, dies eradito, &reponito rursus, ac ter repetito. Aliud genus fuco aptissimum candidissimumque, uehitur ex Hispania. In urinam bracteas pone tenues è plumbo candido, hoc autem nos uocamus stannum, &distilla urinam totam, interim plumbum transit in cerussam, siccatur, teritur, cribratur. E cerussa sandix fit coloris rubicundi uenustissimi. Cerussam igitur in ferream patinam pone, agitaque iuxta ignem tamdiu donec rubescat ac splendeat: manifestum est igitur ex optima cerussa optimam sandicem fieri oportere. Ochra, idest, pallida nascitur uelut &Sandix, unde Virgilius: Sponte sua sandix pascentes uestiet agnos. Sed nos eam quae arte fit docemus. Itaque plumbum nigrum tamdiu in uase excoquito donec colorem ochrae contraxerit: natiuae autem ochrae colos est flammeus, Fit &ex rubrica ochra dum uase fimo oblito torretur. Argenti spuma, quam uocamus lithargyrium, fit dum ab argento plumbum separatur, estque plumbum impurum, atque ex utroque, ideo uicissim in alterum transitus est, retinet tamen argenti quandam uim, &quae colore est flauo, aurea ob id appellatur. Plumbago &ipsa ex plumbo fit: nam plumbum cum uexatur ignibus in haec duo transit, praesertim argento iunctum: argenti spumam atque plumbaginem, aliquantulum splendet plum bago: caeterum argenti spumae exterius similis, infima parte colore cinereo, media mixto: cum in puluerem redigitur rutila quasi euadit. Purpu rina coloris est fului, aurumque imitatur si optima fuerit: hoc solo differt, quòd non resistit iniurijs coeli, nec diuturna admodum est. Constat autem ex plumbi albi argentique uiui paribus portionibus: Salis rursus ammoniaci &sulphuris paribus iterum inter se portionibus, sed quae sint priorum sextantes aut quadrantes. Sal &sulphur subtiliter teruntur, plumbum album &argentum uiuum miscentur, nam plumbum album tenuissima in folia redactum esse oportet: miscentur omnia in uitreo uase, distillatoque, &quod in imo remanserit purpurina uocatur.