# De subtilitate 145

Girolamo Cardano, De subtilitate, 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/145

Omnis metallica materia quae arte constat, duabus ex partibus componitur, altera quidem tenui & ignea, quae plerunque urit, & coloris egregij est: altera terrea, quae immodice siccat: tota uerò ut est composita metallis mutandis conducit: igitur metallica factitia ad tres usus parantur, ad medelam humani corporis, ad picturam, & adulteranda metalla gem masue: addi potest quartum, quod praeter propositum est, scilicet ad uenena. Succedit omnibus his maiore miraculo uitrum, artis opus tale, ut gemmae naturae, atque ob id hoc mirum habet, quòd omnes illae seorsum, candidum, caeruleum, nigrum, purpureum, uiride, splendore gratum, quodque caelari ac torno fingi possit: uarium ex illius genere uidi, quod cęlatu Achatem imitabatur, miro ingenio, nunc candido adeò subtiliter ac ordinatè distinguitur, ut dicere possis non facilius aut subtilius ceram elaborari posse. Vnicum hoc est fragilitatis humanae exemplum, quod inter caeteros non solum oculis sed mente Principes perpetuò debent contemplari: uerum fragilior est longe uitro uita humana, atque tanto quanto res quae sponte frangitur, ea quae non nisi alieno impetu. Fiunt ex eo organa uocata, instrumenta musicae, suaui admodum uoce, & quae fastum pulchritudine humani regni ostendant. Hinc colores iucundi, uox dulcisona, splendor gratus, omnia leui casu momento pereuntia. Constat uitrum ex tribus lapidibus lucidis, uel arena, sale chali, & syderea, horum memini superius naturam recitasse. trita haec omnia magno igni mandantur in uasis, cogunturque ui ignis in uitrum, quod extractum denuo uasis minoribus in fornace excoquitur & elaboratur. Sed iam his relictis quae uel arte constant, uel imperfecta sunt, ad perfectiora transeamus. Liber ICO autem perfecta, ut metalla, ac lapides, sed prius de metallis agendum est. Metalla sunt, aurum, argentum, electrum, aes, aes cyprium, & plumbum, ac ferrum. Factitia uerò, chalybs, & stannum, & aurichalcum, tum etiam cyprium aes aliud. Septem sunt naturalia, quatuor autem praeter naturam artis ui.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
