Latin
146
Girolamo Cardano, De subtilitate 146
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd tot sint, nec plura esse possint, ostendere maximae subtilitatis opus est: ostendam tamen. Sed prius quòd aurum &perfectissima quaeque in oriente inueniantur, ferrum autem in occidente, quòd hoc contingat, quia oriens calidius sit &humidius, abunde supra declaratum est. Hoc autem ostendere erat necessarium, quòd oriens occidente calidius atque humidius sit. Hoc enim ostenso, patet meliorem fieri ibi concoctionem, atque generationem. Inde quae uocant Graeci Aro mata, &odores, &gemmae, &aurum, ac argentum, deliciaeque omnes humani generis: contingit hoc, quia uapor maris ab oriente defertur super terras, &motu Solis concoquitur. In occidente autem defertur uersus oceanum, quòd &si uentis ad terras impelleretur, celeriter autem motu Solis in oceanum rursus rediret, uel non assistente Sole concoqui non posset. Accedit quòd Solis motus similem quandam ex aeterna conuersione uim in terris imprimit: ut rerum initia ex oriente sint. Haec autem meliora &gratiora, unde etiam multo plus radijs laetamur Solis matutinis quàm uespertinis. Quòd si montes ab occidente sint, radij Solis humore pleni, tum stellarum &Lunae terras implent, nec ab occiduis radijs quae nimium urunt, cum aer iam sit torridus, speranda est aliqua utilitas. At contra in occidente montes ab eadem parte prohibent Solem, ex aduersa autem urunt, &planitie sunt deteriores: multo etiam ante illustrat orientis terras quàm occidentis, quòd in mari nulli sint montes, in terra autem plurimi. Sed iam ad metallorum numerum reuertamur. Metallum est quicquid ut diximus, ductile est &durum: nam cera duci potest &lutum, sed non dura sunt: contra lapides &pyrites duri, sed minime duci possunt. Haec septem esse iuxta planetarum numerum quis existimabit? ut Sol aurum, Luna argentum, Mercurius electrum, Mars ferrum, Saturnus plumbum, Venus aes, cyprium uerò aes accipiat Iupiter. Sed melius est ut sic distinguamus: metallum omne aut perfectum molle purum, &sic est aurum: uel purum sed durum, &sic est argentum: uel durum &impurum, &sic est ferrum, uel molle &impurum &sic plumbum. Sed electrum ex auro &argento constat. Aes cyprium ex aere ac ferro, unde durius utroque eua dit, sicut &quod conficitur ex aere &plumbo, nam &illud durius est utroque, &muli asinis ac equis sunt robustiores.