Latin
153.13 to 153.16
Girolamo Cardano, De subtilitate 153.13-16
Unproofread scanNot analysed yet
Ferrum enim &aes cum ambo pondere &tenuitate similia existant, nullumque eorum ignibus resistat, si colorem mutent &duritiem, ex altero in alterum possunt traduci, aut uerè, aut saltem absque manifesto discrimine. Reliquorum metallorum nullum in aurum aut argentum mutari potest: solum illud dubium est, an argentum in aurum possit mutari? quòd fieri posse existimo: nam argento ut aurum fiat desunt densitas, ob quam ponderosius fieri oportet: &color, at haec metallo addi possunt. Si densius reddatur argentum pinguedo abolebitur, &ignibus melius resistet, atque ut dixi pondus acquiret. Caeterum quod ad alia attinet metalla transmutari nequeunt in aurum neque argentum, nam metalla illa iam exusta sunt: &quod exustum est, non potest amplius redire ad pristinam puritatem. Accedit quòd generatio uera opus est naturae non artis, ignis autem nihil generat ut demonstraui mus, quare neque aurum: imò potius generationem omnem impedit. Per sectorum etiam in specie ac natura differentium nulla est commutatio, at aurum perfectum est, &specie differt ab alijs metallis, cum ignibus ex toto resistat: cum nullum aliud ut dixi metallum ab igne non corrumpatur, argento excepto. Rursus, aurum tenuissimum est ac longe tenuius omnibus alijs metallis, argentum nunc praetermitto, ignis uerò uel non separando condensat, aut separando attenuat, quorum neutrum ad auri generationem conducit. Est etiam ignibus ut dixi aurum non obnoxium, quòd pinguedine ca reat: at separare pinguedinem cum in qualibet parte metalli sit non opus est ignis, nam ab igne uritur, &cum ea substantia tota metalli. Metallum Metalla omnia enim omne pingue est solo auro excepto: hoc enim superius iam diximus pinguia esse praeter aurum. sub alijs uerbis &obscurius, nam omne etiam metallum praeter aurum foedat tractantes, &ignibus absumitur. Fiunt autem metalla ex eadem materia ex qua sulphur &argentum uiuum: sed sulphur ex tenuiore parte fit, atque aduritur: argentum uiuum ex crassissima, &parum elaborata: metalla ex mixta &à calore temperatiore.