Latin
156
Girolamo Cardano, De subtilitate 156
Unproofread scanNot analysed yet
Agricola Georgius refert in Bohemia inuentum frustum argenti ponderis duorum talentorum. Est autem hoc pondo centum &quadraginta. Quod purum est dum eruitur refert uarias figuras, ligonum, malleorum, rastrorum. Refert ille idem uidisse Snebergi quod speciem statuae uiri infantem gestantis referret. Fingitur arte argentum, atque ex aere conficitur, adeò ut oculos ac contem lydiam fallat multis modis, sed in re sordida duos narrasse sufficiat. Auripigmenti albi seu arsenici communis, halinitri ponderibus aequis partes in uas conijce uitreum conclusum, &per horam super carbones ardentes permitte ut totum comminuatur, huius pulueris unciam argenti uiui tantundem, fecis uini siccatae, at in puluerem ignis ui redactae semunciam, inde ergo duos habes pulueres: primum qui ex auripigmen to &sale nitro constat, alterum qui ex eo &argento uiuo ac fece uini est compositus. Igitur aere colliquato in singulas libras, adde primi pulueris à semuncia ad unciam usque in singulas libras donec repurgetur mi scendo, inde postquam purgatum fuerit alterius pulueris quadrantem immitte, misceto &in mel protinus effundito. Est &modus compendiosior cum argento sublimato &plumbo albo. Sunt qui ut Pomponius Gauricus in binas libras aeris, halinitri &arsenici uncias singulorum ternas misceant, ac percoquant. Res haec alijs lucro, alijs cessit supplicio, cum sit sedes adulterinae monetae. Verum inargentandi ratio ars est, &probata ab authoribus, concessaque ab omnibus probis. Ollam argenti spuma illine, inde argenti bracteas tenues cum alumine &sale &fece uini arida in conte tere, &in uas conijce. ignibus autem omnia liquantur simul &in aquam effunduntur, quod uero inargentare cupis, aceto prius in quo sal Ammoniacum sit excoctum laua sedulò, atque argento uiuo uel albo plumbo illito, &ei addito quod iam in aquam effuderas. demum ignibus facito ut exhalet argentum uiuum, uel album plumbum. Alij uero plumbo albo uasa intus aerea oblinunt ut inargentata uideantur, qui mos apud nos frequens est, nam amarum saporem non reddunt nec sunt adeò insalubria, iucundiora uerò uisu. Vas ipsum pice nigra oblinunt, inde candenti ferro tangunt plumbum album, haeret aliquid ex eo quod pici statim imponunt, ignis feruore pix consumitur, plumbum haeret. Media Media inter aurum &argentum natura electri est: sunt &qui eles De electro, ctrum succinum appellent, sed nobis de metallo sermo est.