# De subtilitate 158

Girolamo Cardano, De subtilitate, 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/158

Ego quandoquidem illum adeò parcè uti aqua conspicerem, ut nonnunquam uultum aliqua ex parte laedi pateretur, arbitror potius metallicam fuisse uelut stibij, nam lucrum abundabat, & in singulas uices aureo non minus colligebat pecuniarum, ut si ex tam uilibus herbis collecta fuisset, haud tam parcè ea uti debuerit. Post plumbum aes succedit: cuius usus antiquo tempore non solum ad arma quibus teguntur homines & clypeos, sed etiam lanceas utilis fuit. Itaque Homerus Menelaum persequentem Paridem dixit γλει χαλκείῳ. AE. ternam habet in constructionibus perseuerantiam, quòd non ut ferrum AES in constru chalybsine tangatur rubigine. Cum enim tria sint elementa quae humorem ctionibus cur mittunt, Terra, Aqua, Aer: corrumpuntur autem & ferruginem ducunt aeternum metalla ab humore, quod ab humoris iniuria tutum est, tutum est etiam siue sub diuo sit, seu in aquis mersum, seu sepultum in terra. Superius uero demonstrauimus omnem materiam quae plus iusto exusta sit ab humoris iniuria esse tutam, uelut est aes: quod uel solo odore prodit ustionem, necesse est igitur in constructionibus aes ipsum aeternum esse: ob quam causam in precio antiquo tempore fuisse magis existimo ferro, quod non attereretur aeuo nec usu. Nunc cum auariciae consulatur, ferro minus utiliter utuntur. Musicorum oAere etiam fistulae fiunt organorum musicorum: quaedam plumbo canganorum uaria dido, alię ligno, atque ita in eodem organo audies tubas, cornua, fistulas, imitatio tibias, tympana, lyram, te studinem, citharam mira uarietate, tum etiam alias uoces alternatis modis resonantes. Solum deerat humana, quae eo difficilius imitatur, quo suauior est caeteris. Aes propriè tubis conuenit, ut Doricam musicam alacri & maximo strepitu excitet, atque ob id homines ias cyprium na ad praelium accendat. Aere nostro durius cyprium, duplex hoc, naturale turale. interlucentibus aureis maculis ut uidi: Inuentum referunt in Hispana noui orbis insula frustum ponderis librarum cc. adeò in magnam molem excrescit. Arte etiam constat, uocatur cuprum uocis similitudine: no Is cyprium bilius in singulas aeris libras quatuor habet candidi plumbi, quod stanquomodo fiat. num uocamus libram, & usque ad octauam partem aeris immixtum plumbum candidum nobile reddit cuprum. Quòd si aurichalcum, albi plumbi loco subijciatur, uilius erit. Si nigrum, impensae uitandae ut solet causa, plumbum loco candidi aeri misceatur uilissimum fit. Cupri usus ad machinas magnas igneas, ad nolas, & ad lebetes. Praestat in hoc aeri multum quod etiam absque stanno non inficiat edulia sapore ullo uel odore. Aurichalcum & ipsum arte constat, & antiquum est. Apollonius in Argonautica, Aurichalcem Λαμπετίη δʼ ἐπὶ βουσὶν ὀρειχεόλκειο φασινοῦ, & eius compo πάλλεν ὀπιδέουσα καλαβρόπα. sitio. Refert ad tempora Argonautarum, uocatque Orichalcum, Plautus Aurichalcum. Cęlius recitat Aristotelem dixisse in archanis, qui liber à me nondum est uisus, aurichalcum seu orichalcum nusquam effodi. Ferrum uerò effoditur contraria ratione, nec est factitium: uilissimum, nobiFerrum quomodo lissimum, bonis ac malis usibus aequè inseruiens. Mollescit succo corticum mollescat.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
