Latin
161
Girolamo Cardano, De subtilitate 161
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter haec sunt factitij lapides, de quibus naturalium sermone absoluto dicemus. Gemmam uulgi more nunc apGemma quae pellamus lapidem omnem nitentem, natura rarum atque paruum: raritate uocetur et quae lapilli omnes littoris excluduntur: paruitate marmora quae nitent, &uerè sit. quorum genera quaedam rara sunt inuentum, quę tamen non sunt gemmae, quia minimè parua sunt, sed in uno quoque genere eximiae magnitudinis quaedam inueniuntur. Nitere etiam diximus, nam Limacius ac Borax parui lapilli sunt, &rari, non tamen gemmae, neque nitent, aut si nitent, parum nitent. Hoc igitur modo Margaritae etiam, &Coralli, &Turchesiae, &lapides omnes non in oriente nati, ut Carbunculus &Chrysolitus Germanicus, tum etiam Topazius orientalis, caeruleusque lapis, sed de hoc suprà locuti sumus, nec non &Smaragdus tum etiam Crystallus, sed hi uix sentiunt. At uerae gemmae dicuntur, quae non sentiunt limam: atque ea de causa omnes quas nuper adiecimus gemmas uerè nominare non liceat. Dicantur igitur hae similitudine gemmae, quae uero nitent &limam non sentiunt, gemmae quae autem sentiunt &nitent non tamen paruae sunt toto genere marmora. Si autem squammis constent silices, si granulis contes, si non nitent, saxa dicantur. Gemmarum genera tria: perspicuum ut Adamas, opacum ut Onyx Gemmarum geplerunque, mixtum ut Sardonyx &Iaspis: quorum partes quaedam per nera. spicuae, quaedam uerò opacae. Aliae etiam reddunt imaginem ut Sapphyrus quem ego habeo, &Smaragdus, tum Carbunculus ille in OrchomeCausa cur gem no Archadiae inuentus. Causa cur reddant gemmae imaginem est nitor mae reddant primum, inde duricies, tertio opacitas, quarto color dilutus. Vix enim imaginem. colore perfecto existente potest imago reddi. Inter saxa plerunque geneGemmarum ortus. rantur gemmae destillante è lapidibus succo in concaua, uelut infans materno sanguine: aliae uerò in animalibus generantur, ut de Alectorio ferunt. Certum est lapides saltem in animalibus gigni, ut suo loco explicabitur. Refert Agricola in capi iecore inuentum lapidem candidum sub. De lapide in ie core galli infuscum, &superiore parte quae arctior ad dextram extuberat fuscum, uento. inferiore qua latior cauernosum, caeterum pro loci natura incredibilis magnitudinis: longum unciam, altum sescuncem, latum digitum. Caeterum Gemmarum matrices. Gemmarum pro pria signa.