# De subtilitate 162

Girolamo Cardano, De subtilitate, 162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/162

Gemmarum inuentio quomon Gemmarum ui tia. Sapientes cur magis uitijs de diti uideantur Sapientes cur plerunque suae patriae perniciem attulerunt. Perspicuitatis in gemmis cau sa. Caeterum quę inter lapides generantur non passim, sed habet unaquęque gem ma suam matricem. Smaragdus Prassio innascitur, & laspidi quandoque, Silici laspis. Carbunculum ferunt Balassio, Crystallus Marmori, Onychi Sarda, qualis apud me est, ubi in imo uideas Onychen expressam, Sardam in supremo. Cognoscuntur gemmae, tactu, uisu, lima, substantia. Tactu, quia grauiores uitro sunt ac frigidiores: uisu, quod splendor nitidior sit, constantior, ac magis oculos implens, nec lucernę lumine adeò ut uitrum hebetatur. Substantia uerò uiuacior ac magis leuis: lima, quia ut dixi non atteruntur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
