# De subtilitate 164.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 164.1 to 164.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/164.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/164.1

Hyacintho tribuunt non paucas laudes uiri authoritate digni: inter quos Serapio, quem nos loannem Damascenum in commento super artem medicam esse docuimus: quòd à fulgure tutos reddat gestantes, atque adeò tutos ut uel cera quę illius cęlaturae subiecta fuerit etiam illud gestata arceat. Expertumque esse in regionibus illis in quibus plures fulmine pereunt, cum nemo qui hyacinthum ferat tangatur ab eo. Simili miraculo gestantes à pestis periculo liberat, etiam in aere pestilenti habitantes. Tertium est, quòd somnum conciliat, hocque se expertum fatetur Albertus Magnus. ego praegrandem soleo gestare, uideturque aliquid non tamen multum conferre ad somnum, uerum non puniceus hic meus est, atque ex illo optimo genere, sed aureus, multumque ab optimo desciscens. Optimus enim puniceus est: qui raro lentis superat magnitudinem. Hic dum iuxta ignem est, idest, super pru nas positus obscurior fit ac rubicundior, ab igne remotus splendescit. uerum parum hoc genus à carbunculo nobilitate differt, rarissima ut dixi mediocri magnitudine. Referunt ad hoc genus uires omnes manifestè, obscurè uero ad aureum, nullomodo ad aqueum, hic enim uilis est, & effetarum uirium: augere praeterea diuitias ac authoritatem existimant, cor uerò confirmare admo dum, leticiamque non obscuram gignere. Horum igitur causam non tanquam uerorum, sed ut possibilium afferamus. Frigidi temperamenti est: atque hoc fermè omni bus commune gemmis, & spiritui humano commodus, seu substantiae similitudine, seu claritate, seu alia causa, unde illum reparans & confirmans hilarem reddit: nihil enim aliud est tristicia, quam uel contractio spiritus, uel paucitas, uel obscuritas. Eadem igitur ratione, ut quidam se expertos retulerunt, si quid aliud cor confirmat, pestem quoque arcet, quae maximè contingit ob metum & cordis imbecillitatem: quę duo hyacinthus abolet. ob hoc pueri, & mulieres, & timidi peste corripiuntur celerrimè: iuuenes & audaces, non nisi ualde saeuiente: multum igitur iuuabit arcendo pestem. Sed & ob spiritus iucunditatem gratum & mansuetum reddet & boni consilij: unde authoritatem augebit, ad cuius incrementum plerunque etiam diuitiae augentur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
