# De subtilitate 164.5-7

Girolamo Cardano, De subtilitate, 164.5 to 164.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/164.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/164.5

Reliquum igitur hoc unum est, ut à fulmine reddat tutos, Id fieri quot mo dis possit doceamus: uel enim prohibebit ne ueniat, uel ut consilium gerentis dirigat, aut quod solis his in mentem ueniat hyacinthum ferre, quos nunquam fulmen laesurum est, uel ut prohibeat ne lędatur qui fert hyacinthum, etiam si fulmine tactus fuerit, plures excogitari modos posse non uideo. Tangi fulgure nec laedi uix est uerisimile, neque qui scribunt non laedi, sed non tangi scripsere. Rur sus prohibere etiam ne ueniat, majus miraculum erit quam hoc, actionis enim saltem conspicuae & magnae contactu fieri solent. Fato uerò ita esse constitutum, proximum fabulae esse uidetur, illud igitur melius est dicere exhilaratum spiri tum cordis etiam hoc commodi assequi, ut hominem eò dirigat, quò omnino à fulgure tutus sit. Dicere autem, quod etiam si tangatur non laedatur, medicum est ac magis naturale, quamque miraculo euidenti proximius sit. Diximus in his morem philosophi secuti, qui in tam arduis quaestionibus satis esse putat si magis absurda deuitemus. At quod lapides nos tueantur à casu dibzy G Goo à casu, uelut de Erano uocata Turchesia referunt, quae annulo gestata, si Turchesia. ex equo cadat homo excipere omnem ictum creditur, atque frangi etiam in frusta seruato homine, minus difficilem habet causam, tametsi arduam: adijciunt oportere dono esse acceptam. Lapis hic colore coeli conspicuus est, nitetque. Sed nec perspicuus, nec gemma, lima enim tangitur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
