# De subtilitate 167

Girolamo Cardano, De subtilitate, 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/167

Ergo si quis interroget in quibus Adamas à Chrystallo differt, cum utero niteat & caloris sit candidi uel potius aquei? dicemus nitorem adamantis esse uiuacem & robustum, ut non solum niteat ac splendeat, sed rutilet ac mi cet, praeterea ferro, udo, igne, uetustate, usu impermutabilem esse, quorum nullum crystallo conuenit celerrimè senescenti. Trahit & festucas adamas si incalescat non secus ac electrum, sed obscurè satis ob paruitatem. Idem brachio sinistro ut carnes tangat nocturnos cohibet timores, ut sępe sum expertus. Frustra creditum est non frangi ictu, cum malleolo in scoben redigatur, paulo enim quo ad ictus attinet durior est crystallo. Sed nec magnetem impedit quin ferrum trahat, quae duo falso illi attributa ac totiens refricata etiam à nouis scriptoribus uulgataque passim, quid aliud quàm ingentem secordiam scripto rum ac temeritatem ostendunt: nam temeritatis est maximè scribere absona, quae non probaueris, maioris uecordiae non experiri quae tam facile possis. Virides uerò gemmae non solum Smaragdus, sed & omnes aliae, ut Prassius, & Topazius ignibus obnoxię ac supra alias omnes sunt. Causa est humoris semicocti abundantia: atque ut altius rem ipsam repetam non solum ad lapidum generationis intelligentiam, sed etiam plantarum omnium & animalium de colorum uarietate & causa disserere me oportet, tametsi hanc rem ulterius differre destinassem. Colores igitur omnes ex tribus constant, subiecta primum materia, & luce quae illi admiscetur, & medio, nam uisa per uitrum uiride & per aerem uiridem uiridia uidentur, & si non sint, alia etiam est species rer per aquam aut crystallum uisae quàm per aerem, lux etiam immixta rei ipsi colores mutat, ut in collo columbae, res etiam per se subiecta colorem propria retinet mixtione. Sunt autem colores omnes cum luce ac lumine, sed quidam necessario excipiunt lucis ac luminis non paruam quantitatem, & sunt, uiridis, puniceus, purpureus, uinosus, candidus, & argenteus, & aureus, qui omnes fermè in iride spectantur. Ergo si colores qui non sine maxima luce fiunt scire uelis, crystallum aut amphoram è uitro aqua plenam Soli expone, & intelliges qui nam sint colores, qui non sine magna luce generantur. Argenteus etiam fit ex cinereo multae luci ad mixto, sicut candidus ex albo lumini multo mixto, ergo candidus niuis, albus ut cerussae, puniceus ex nigro uehementi lumini mixto ut in pruna: purpureus ut cum album umbrosum radios Solis refractos excipit, ut aurora. Sic uinosus è puro nec diluto nigro aereo splendore immixto, ut in Amethisto & acinis uuarum. hic inter splendidos colores Adamantis & Crystalli differentia. Adamantis nires. Virides gemmae omnes obnoxiae ignibus & cur. Colores omnes ex tribus constant. Colores qui lu cis necessario multum habent. Argenteus color. Candidus. Puniceus. Purpureus. Vinosus. Aureus. Viridis. Albus. Niger. Cur aliqua

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
