Latin
173
Girolamo Cardano, De subtilitate 173
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si spicae &muscus arboribus haerens, in Achatem transeunt tractu temporis, ut ego Achatem habuerim cum quinque spicis, quas diceres nunc è tritico excidisse, &tamen lapis erant, imò gemma, sic etiam musci non parua pars aderat, quanto facilius pictus lapis mollis ille, in Achatem potuit transire. Itaque si loca Achatum quis obseruare, &maximè ubi perspicui generantur, hoc enim est necessarium: sepeliat uerò picturam ex coloribus perpetuis, quales sunt caeruleus &aureus, metallo constans, tum maximè si cera punica pauco oleo temperata, alione perpetuo sed perspicuo tamen unguento opus liniat, quale est quod apud nos uernix liquida uocatur, quae picturis absolutis preciosioribus solet induci, Achates nascetur sic pictus. Verum dices frequens hic est Achates sic pictus, si tam parua arte parari posset, uerum non animaduertis primo oportere sepeliri ubi gignantur Achates, tum uerò Achatem qui circumducitur esse splendidum &perspicuum, tum uerò intra paucos annos transire in gemmam antequam pereat pictura, nec dilui prius aliquo externo humore ne aboleatur imago, demum contingere ut absolutus effodiatur. Quot enim pisces sunt quos nemo unquam piscatur, &ferae in nemoribus, ac aues quas nullus unquam caepit, sponteque sua in proprijs locis obeunt, tot esse existima gemmas quae latitantes locis quo genitae sunt, nunquam in lucem prodeunt, sed in primam matrem terram ut coaluerant uetustate ita eadem reuertuntur. Tametsi Achates uarietate no bilis sit, quia tamen parum splendet, rarò precium ingens habet inter gemmas. Chrysolitus uerò longe nobilior est aestimatione Achate: hunc uolant nostri Topazium, sicut uerum Topazium Chrysolitum Inquit enim Plinius Chrysolitus gemma est aurei coloris micans, atque haec ipsa de nostro Topazio uulgari uera sunt: quanquam enim Topazius Germanicus, ut pleraeque aliae gemmae molliores sunt quae sub frigida zona inueniuntur: quòd calor non possit adeò succum illum attenuare, atque aded durare gemmam, nam ut dixi duriciei causa est perfecta concretio, quae fit dum minutissimae partes inuicem commiscentur, attamen non de illo Chrysolito, sed de orientali loquitur Plinius, quem palàm est praedurum esse, ac tantae duriciei ut Sapphyro, parum aut nihil cedat. Itaque hanc ob causam ego in Chrysolito effigiem meam caelari iussi cum prima nominis ac praenominis litera. Caelari iussi faciem mediam, quòd totam referre sit difficillimum, ob multas causas. Est enim primo duplex labor totius si ad dimidium comparetur, qui autem faciem totam caelat, utramque partem effingere cogitur. Accedit quod qui faciem totam caelat partium inuicem similitudinem re praesentare cogitur, in qua repraesentatione uel minimus error qui alioquin latuisset detegi solet.