Latin
176
Girolamo Cardano, De subtilitate 176
Unproofread scanNot analysed yet
Si frusta duo ex Onyche inuicem confricentur calorem tantum concipiunt ut uix ferri queat. Frusta nanque magna inueniuntur ex illo, adeo ut non gem ma sed potius marmoris genus esse uideatur. nam Romae in aede B. Patri sex sunt columnulae ex hoc lapide. In Colonia Agrippina Onyx adhuc extat latior palmo, de quo Albertus olim, nunc uerò Agricola re fert, candidas uenas sic illum distinguere, ut duorum iuuenum capita ex primant, rursus nigras quae serpentem effingunt è summo capitis uertice unius in imum alterius descendentem. In mandibula quoque unius ex iuuenibus imago apparet capitis aethiopis cum nigra barba, reliquum lapidis unguis colorem, ut plerunque solent hi lapides, exprimit. Verum iure quispiam dubitet, unde figurae hae in gemmis &lapidibus proueniant? neque enim credendum est omnem figuram casu contin gere, cum ut inferius dicemus lapides multi ex eodem genere easdem retineant figuras. Itaque meo iudicio dicendum est, duo esse figurarum &imaginum genera: alterum, quod semper in eisdem lapidibus apparet: &hoc à natura prouenit, quae non secus ac in plantis foliorum &fructuum numerum seruat &rationem. hoc figurarum genus uim habet, &aliquid significat. Tale genus figurae inuentum est in lapide nigro, forma coni, cuius summa pars praecisa fuerit, hic serpentem in suprema parte pulcherrimè expressum quasi pictus esset habuit, infima parte pallidior, nullibi autem perspicuus. Qui hunc Alberto dono dedit, affirmabat super illum coisse, plus quàm quingentos serpentes, in prato enim inuentus fuit inter Sueuiae montes posito, atque ibi occisis serpentibus sub quibus latebat, à militibus Principis sublatum cum capite maximi serpentis cu iusdam, qui lapidem tangebat, translatumque domum. Existimandum est igitur huic lapidi, à natura uim inditam, quae serpentes ad se traheret. Cre dendum est etiam lapides inuentos in agro Veronensi, in quibus ut Leo Baptista Albertus refert, sigilli Salomonis imago ad amussim depicta inueniebatur, à natura ex proposito agente sic depictos non fortuito, atque inde uim illis inesse peculiarem quandam. Figurae uerò quae non semper in eisdem lapidibus inueniuntur, sed raro, fortuitò non secus ac in nubie bus generantur, nulliusque uirtutis sunt, quales in Alabandico lapide Simiae inuento Fribergi, &qui ex eodem genere scutulum habuit rubrum, quod quatuor lineae circumambiebant, quarum prima tertiaque albae, secunda &quarta rubrae. Et Annebergi Alabandicus alius formam habuit crucis, sed haec potius fuit forma quàm imago.