Latin
177.5 to 177.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 177.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
gias laudes reponitur: namque sic pulchrior habetur, &rarioris exempli Aqua in Crygemma. Vidi &aquam Crystallo ingenitam, atque in aqua corpus tenue stallo. nigrum, quòd motu aquae ad contrarium ferebatur, quòd esset illa leuius, itaque dum consideret Crystallus sponte ascendebat: ludentes igitur dicebaGemmarum dumus, &persuadebantur aliqui daemonem Crystallo inclusum. Sed cur ricies quomon non multum nitet? quia mollis. nulla enim gemma mollis nitet. Sed cur cognoscatur. molle non nitet? quia radios non omnes aut plurimos reflectit: igitur quod plurimum nitet, non adeò perspicuum esse potest: itaque magis perspicuus est Crystallus Adamante, quia Adamas multo magis nitet. Est &alia causa, quòd ubi exactè leuis est superficies, ad eundem penitus angulum radij reflectuntur, atque ideo ualidiores fiunt. Si autem non sit dura, non erit exacta plana superficies, quamobrem radij diuersis angulis incident &reflectentur, dissipabunturque, ac impedientur. Vt uerò Crystallus gemma est alba, ita Prannium nigra &perspicua, quod rarum est. Huius radix è genere Crystalli esse uidetur, &in Saxonia inuenitur.