Latin
179
Girolamo Cardano, De subtilitate 179
Unproofread scanNot analysed yet
Vides ingenia hominum, atque ex uno collegio argumentum mul titudinis accipe, cui si displiceo, non tam pudet aut poenitet, quàm gratulor quòd horum morum hominibus odio habitus sim. Igitur ille inclytus uir, tabellam ex uero lapide, ueluti pro Carbunculo ex carbunculo, pro Smaragdo ex smaragdo nitidam ac uilem ob tenuitatem ac coloris diluti, quarum ut dixi maxima erat copia, eritque semper, ut &hominum eius conditionis, accipiebat, cui coęqualem ac crassam ex crystallo subijciebat, glutinoque quàm tenuissimè poterat iungebat, interposito colore proprio, ut rubro splendido pro Carbunculo, uiridi pro Smaragdo, caeruleo pro Sapphyro, &ut rima lateret auro claudebat, quo etiam suspicio doli tolleretur. Vetitum enim est in urbibus nobilioribus gemmam adulterinam auro claudere. In hac fraude nihil praeter uenditoris autho ritatem desideratur. Rima latet auro abdita, &ob tenuitatem color illu strem facit, summa superficies, cum ex genere sit, uerae gemmae nitorem proprium reddit. Ita mirificus hic artifex, gemmarijs etiam ipsis imponebat. Donec agnita fraude cum fuga sibi consuleret, exilio ab omnibus nobilioribus urbibus damnaretur, atque sic minima auri quantitate pudo rem urbis nostrae prostituit undique, nec tamen spernendum latrocinium, gemma trium aureorum coronatorum, trecentis persaepe, etiam longe pluris uendebatur. Ergo agnita fraude, cum deesset lucri immoderati &absque labore modus, ad egregiam illam adulterinae monetae inuentionem se conuertit, eoque poenas dedit. Tertius gemmas adulterandi modus longe nobilior ac minus damnatus est, arte cum natura luctante. Gemma in gemmam mutatur ignis ope Sapphyrus nitidus sed alioquin diluti coloris cum auro iungitur, apponi tur ignis sensim donec liquescat, feruet aurum horis tribus aut quatuor, inde gemma tollitur, &sensim refrigerari permittitur, inuenies Adamantem: gemma enim manet nec lima tangitur, quicquid autem est coloris caerulei perit. Ideò coloris dilutissimi Sapphyros quaerimus: sunt enim uiliores, &celerius in Adamantem transeunt, atque perfectius mutantur. Qui primum inuenit, hoc ditatus est ualde, breuique tempore. Inde detecta re, adhuc lucrum arti relictum est, nitet enim plurimum ob Sapphiri duriciem. Sunt qui ex aqua marina gemma uiliore &molliore faciant Ada mantes pulchros. Sunt &qui Sapphirum non incoquant auro, sed creta inuolutum in igne solum, eodemque modo res succedit. Obseruandum tamen est ut gemmae frigidae ignis sensim circundetur, &rursus ut peracto opere permittatur refrigerari ignis extinctione, nam detrahere ex igne haud tutum est. uitium est si quicquam remanserit uestigij coloris caerulei. Maiore negocio Smaragdus conficitur.