# De subtilitate 183

Girolamo Cardano, De subtilitate, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/183

Duplex est, cauus ossique persimilis, colore fusco pallente, & alter qui in osse lapidem continet: uerum os capitis est ut Brasauolus refert, quod uetustate concrescit, quia terra alitur. Sed uires non noui, aduersus calculum ualere putant, ego incertus sum an prohibeat lapidis generationem, at omnino prohibere non potest, neque omnis, at uerò aliquis retardet dignum dubitatione est. Limacius. Limacius lapis in capite Limacis, quae cortice non integitur solet gene rari. Hunc ut ostendere possum, candido colore, & aspera superficie esse oportet, quòd ex aquea substantia coactus sit frigore, & ob id etiam paruus quòd in paruo animali inuentus. Putant alligatum quartanam patientibus prodesse non parum. Putant in Perca pisce paruo cum caput mas Perca lapis. gnum habeat duos lapides inueniri candidos, oblongos, planos, altera parte quasi dentatos, quos lithiasi conferre creditum est. Oriuntur lapides in animalibus duobus modis: altero quidem frigoQuomodo in re, ut in limace, perca, cancris, buffone, & ut aiunt, Indicis testudinibus. animalibus lapides generen Altero à calore, ut in taurorum uesica fellea saepe, & in hominum etiam tur. aliquando: nam inuentus est annis ab hinc paucis ante lapis in fellea ue sica hominis scabiei, eo genere quod lepra uocatur laborantis. Gignitur & in uesica, ac renibus magno illorum malo, tum etiam apud me est genitus in pulmone bouis, lenis, ac cinerei coloris. Lapides omnes qui in cancris, limacibus ac piscibus gignuntur, ut coruo, manati, alijsque pluribus, prohibent generationem lapidum in renibus, genitosque dissoluunt. Nam hi lapides in his animalibus immodico frigore concrescunt: epoti igitur renes refrigerant: at in hominibus lapides calore generantur immodico: talis autem materia lapidea est & frigidissima: conuenit igitur ut etiam urinae abundantiae, quae uel calore renum uel siccitate fit praesens afferat auxilium. Ferunt etiam in uentre galli generari Alectorium lapidem, quasi dicas gallinaceum. Sed tamen Sarda uel Achate fingitur, in quo flammea macula appareat. nam de Alectorio uero nihil comperti habeo. Sunt & lapides recepti in numero gemmarum, cum longe absint, ut Geodes. Geodes, quem Aetitem quòd praegnans sit, falsò uocant. Ferrugineus è Gallijs, è Cannis in Italia defertur pallidus. Thecolitos duplex est, quasi di Tecolithos. cas lapidem frangens, Indicus, & quem Agricola spongiae lapidem uocat. Marmorum geProxima gemmis Marmorum est gloria, pulchritudo, gratia: genera ill nera. lius nobiliora, phengiticum, parium, zeblicum, porphyrites & ophites, Probantur omnia uel uituperantur: colore, nitore, duricie, perspicuitate. Phengiticum nitet maximè, imaginesque reddit.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
