# De subtilitate 190.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 190.5 to 190.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/190.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/190.5

Porrò in his quae sensu praedita sunt, masculus ad foeminam mouetur: sensu enim trahitur, in his quae sensu carent foemina à masculo trahitur. Ob id igitur ferrum à Ma gnete trahitur ac rapitur: mutuo tamen ut dixi feruntur, alterum ad alterum. Sed cur nullum aliud metallum à lapide ullo alio trahitur? quoniam nullum metallum adeò frigidum est quemadmodum ferrum, neque forsan omnino esse non potest, ut metalla alia ab alijs trahantur lapidibus. Viribus celebrantur, Sarcophagus, Calamochus, Alcionium, Pumex. Smiris, Tripolis. Sarcophagus quasi carnes edens, leuis, candidus, subcinereus, friabilis, in cuius superficie summa uelut farina quaedam leuis residet, in imo autem atque intus ut uenae luteae. Ex hoc antiqui sepulchra faciebant, quod in Xl. diebus corpora ipsa praeter dentes absumerentur. Eadem uerò ratione calx uiua in criptas concameratas iniecta superfusa aqua, si in ea cadauera sepeliantur exedi solent, tum uerò à cadmia cum terra mixta: immodicè enim omne tenue atque siccum & quod urere potest absumit, non solum carnes mortuorum sed etiam ossa, atque non solum mortuorum sed etiam uiuentium: unde fit Escharoticum absque doEscharoticum sine dolore.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
