# De subtilitate 199

Girolamo Cardano, De subtilitate, 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/199

continet, in quo aer claudatur. Ligna enim non ob aliud aquae innatant, quàm quòd aerem ob raritatem in se contineant. ob id robur innatat, ro bore longè leuius agallochum mergitur. Sed cur ligna in aqua non erecta ad perpendiculum manent, sed prona Ligna cur pro ac aquae superficiei aequedistantia, cum tamen ex altis locis praecipitantur na ad superficiem aquae ma descendunt in aere altero capite ac rectè? Causa est quòd solet è capite alneant non retero praecipitari, unde in aere ob temporis breuitatem & impetum non cta. potest se conuertere, at in aqua cum ob illius crassitiem lente descendat, caput reliquum ligni & ipsum petit fundum, unde in aqua totum lignum ad aequilibrium manet. Hac ratione firmantur naues: anchora ABC fune F naui alligata proijcitur in mare, ita ut imo B tangat fundum, protracta igitur ne trabs DE infixa iaceat sublimis, & ad perpendiculum superficiei aquae marisque fundum, nam DE iacet ad perpendi culum superficiei AC, ita quòd si esset in B faceret crucem cum uncinis. Igitur cum AC iaceat ad perpendiculum superficiei DE, & DE fit aequidistans fundo maris, erit ex conuersa quartedecimae undecimi elementorum AC iacens, necessario perpendicularis super fundum maris, quare uncinorum alter A uel C infigetur ob grauitatem maris fundo, nauisque retinebitur. Ergo si tignum DE non adesset, ratio ne proposita AC caderet semper aequidistans fundo maris, quare nunquam figi posset, nec nauim retinere. Ea de causa fiunt & anchorae uncinis quatuor in crucem actis, sed minus tuto committuntur his quae binos habent tigno transuerso, quòd si haereant etiam longè sunt imbecilliores. Sed ad plantarum historiam redeo. Cinamomum lauri arbori haud Cinamomum. absimile est, folia folijs, truncus trunco similis, & baccae baccis, nisi quòd Cinamomi minores sunt & candicantes. Vnde licet coniectari arborem unam esse, sed regionibus solum distingui. Calor enim Indiae humorem corticis concoquere optimè potest, Europae nequit: est autem Cinamomum liber stolonum detractus, nam truncum non uiolant ne pereat arbor siccatus, nam mensis spacio odoris ea suauitas, postquam delibratum fue rit absoluitur. Sunt qui Cinamomum arbori mali punici simile dicant: Surculosum est, siccitate gaudens. Myristica uerò nux in insula Bandan Myristica nux nascitur ut Cinamomum, in alia insula nomine Zailon: Indiae utraeque. Porrò arbor ex toto persico caudice ramis ac folio est persimilis, nisi quòd ar bos maior, & folia angustiora paulo sunt. Flore quodam & ipsae Myristicae nuces circundantur, ut cortice, tum alio etiam non secus ac iuglandes.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
