# De subtilitate 200

Girolamo Cardano, De subtilitate, 200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/200

Porrò interior cortex, qui etiam tenuior est ac reticulatus sub nucamento solet uocari Macer, & ipse odoris iucundi, & nobis frequenti in usu: astrin git enim, nec multum excalefacit. Proxima Bandan est Monoc Insula, quae Gariophylum mittit: arbor est buxeo caudice, folijs lauri paulò rotundioribus: nascitur inter rupes aut rubra terra, densanturque arbores adeò ut lucum efficiant. E summitate ramusculorum Gariophylum nascitur, majus quod uocant clauum, corolla prius tamen in ea flos persimilis floribus citranguli, cuspis fructus Gariophyli stipiti insidet, parte uerò latiore abscedit à planta, rube scit initio, mox deinde nigrescit: mittunt haec tria & Moluchiae insulae quae sunt sub aequinoctij circulo, uel non admodum distantes. Mittunt hae etiam Zinziber, quod passim nascitur tum alibi, gaudet rubra terra. Herba est radices admodum lilij multiplices & praegrandes habens, adeò ut quaedam uncias duodecim pondere aequent, relinquitur una ad propagationem. Caulis pirum mediocre aequat, folia ut gramini, serpitque terram ut gramen. At piper haederae haud absimile est, humilis arbutus, & qui per se nequeat consistere: sed alijs inhaereat arboribus, ramos emittit plures duorum aut trium palmorum longitudine, è singulis malleolis seni dependent racemi palmo haud maiores, & uuis è quibus passulae fieri solent haud absimiles: uerum granis crebrioribus ac magis confertis, quae Octobri ac Nouembri mense adhuc uiridia colligunt, ac exposita sub Sole triduo nigra efficiunt: caeterum arboris folium plantaginis folio quasi persimile, quod pediculo admodum breui adheret surculo iunctum. Sed qua parte pediculo iungitur folium ea rotundum est, in summo autem uertice mucronatum non secus ac medicae mali folia illa quae in mucronem desinunt, à tergo folij septem nerui sunt ut in plantagine: sed non oriuntur qui à lateribus, ab eo qui est in medio, uerum ex interuallis, ab imo ad supremum folij tendentes, medium sepiunt, obliquè quasi dispositi, nec ex aequo, nec crassitudo illa quae folio mali medici. Satisque constat ut cinamomum arborem lauri esse docuimus, ita piper haederae speciem, regionis coelo perfectam, ac excultam, quippe in Calechuto Indiae nascitur, atque etiam in agro suburbano. Huius quod diximus argumentum erit, quòd translata ad nos haec arbor paucis propagationibus in haederam transibit. Non praeteribo me scire aduersari haec Dioscoridi, sed illi audita scripserunt, audaces gloriae studio, & securitate quadam quòd errata sua ob regionum distantiam nunquam detegerentur. Sed à Gariophylo fructu flos quidam apud nos suauitate odoris nomen sumpsit. Candidus est, alius rubens, alius è duobus coloribus mixtus, humilis herba, porri folijs sed angustioribus, maxima cura in uasis educatur, nec minus iucundus aspectu quàm odore. Est & Thuris planta, cuius lachryma suffiri templa solent, quòd odore sit iucundissimo dum ardet: abies haec est pusilla quae apud Sabaeos ob siccitatem coeli lachrymam hanc mittit. Vnde Mantuanus poeta: Molles sua thura Sabaei. Validior quae sponte fluit, imbecillior quae ex saucia arbore, quòd in om nibus liquoribus obseruatione dignum.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
