# De subtilitate 203.5

Girolamo Cardano, De subtilitate, 203.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/203.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/203.5

ratis cur nulli Causam esse putant, quòd uirtus tota in flore absumitur, uel cum sint tem fructus nobiles succedant. pora florum & fructus diuersa, fructus humida & crassa substantia constant, ut egregij sint, flores calida & sicca, ita difficillimum arborem inuenire tam diuersa temperie, ut utrique suis temporibus satisfacere possit. Sic rarò patri egregio clarus filius, & pueritiae praeter aetatem generosae. senectus decora, Quod in Hermogene Tharsensi sophista etiam Philostratus animaduertit. Itaque ut ad rem redeam, Balsamum nostra aetate quidam interijsse existimant, aureo colore succus ille erat, quòd uulnera sanabat, & rugas tollebat, & mortuorum faciem à corruptione uindicabat, lapidemque renum comminuebat, delebat oculorum maculas, uenenis resistens, maximè aconito, & rigoribus febrium ipsarum, atque in his omnibus uires Balsami excellebant. Nunc uerò ex Hispaniola genus aliud Balsami defertur, colore rubro ad nigrum tendente, ponderosum, olens exustum quiddam, & illicò caput ferit, linguam etiam acrius sed serius, ut piper, uulnera & ipsum recentia, celerrimè si quid aliud sanat: & rugas tollit.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
